BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Dt » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 74

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


rius scripsit servataque eius ossa a S. Luca quidam aiunt et ego fģdem
huius rei authenticam factam a Patriarcha Constantinopolitano Timotheo
anno Christi 1610, et a Chysialarga p.° Visir Regis Turcarum de reliquiis
S. Ioannis asservatis in palatio Imperatoris opera Theodosii, quas Iulianus
Apostata asportaverat, comburi praeceperat, non tamen combustae sunt,
quoniam Christiani subfurantes asportarunt, et nunc de his reliquiis
partiunculas ostendit nobis. D. Fran.cus Ottomanus filius Imperatoris
Turcarum Mamet, qui subtractus neci solitae filiis Imperatorum Ottoma-
norum aufuggit ad Christianos, et factus Christianus, vitam bonam vivit
donec Deus de illo aliquid magni perficiat. Combustio ergo a Iuliano non
ab Herode praecepta, effectum non habuit, et in hoc scriptores multi lapsi
sunt.
Gloria igitur Beati Ioannis ut doctoris essentialis est inter Seraphinos,
accidentalis vero ex doctoratu Virginitate monachatu, et martyrio cum
quadruplici aureola, et insuper ex officio praecursoris qua praefulget super
omnes Patriarchas et prophetas.

Hereticorum <sic!> argumenta merita Baptistae este-
nuantium gloriamque esse vana. Art. 3.


Haeretici huius temporis Baptistae glorianti minuentes, ex parte sui, et
augentes ex parte officii dicunt Baptistam in multis peccasse. P.° quando
recusavit Christum baptizare dicens: ego debeo a te baptizari, et tu venis
ad me
, quoniam suum iudicium Christi iudicio praetulit. 2.° quoniam
ante baptismum habuit opinionem falsam tanquam si esset purus homo.
Dicit nam Ioannes 1.: ego nesciebam eum, sed qui misit me ..., etc.
Antiqui heretici dicunt dubitasse Ioannem de Christi missione ad redemp-
tionem, et propterea in vinculis misit discipulos interrogatum: Tu es qui
venturus es. An alium expectamus?
Item Christus respondens ait: ite
renunciate Ioanni
, etc., et beatus qui non fuerit scandalizatus in me, id
quod exponunt de scandalo Ioannis.
Respondeo ad 1. quod ex sui humilitate, et stupore erga Christum, et
quasi expavescens Deum cum peccatoribus numerare, baptizando recusavit
non suum iudicium praferendo, quippe qui statim iupsis <sic!> acquievit.


pagina successiva »
 
p. 74