BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Rime sparse » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 76

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


Ad 2. sciebat Ioannes Christum etiam ante nativitatem, quando exultavit,
et postea quando digito ostendit: ecce agnus Dei, et quando discipulis
invidentibus quod Iesus baptizaret dixit: oportet illum crescere, me autem
minui
. Unde mittebat eos ad Christum, et quando dixit: medius vestrum,
quem vos nescitis cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere, hic
est qui baptizat in Spiritu Sancto, et ego solum in aqua
. Sed Hylarius
in 6° de Trinitate dicit Ioannis didicisse, ex voce patris dum baptizat
Iesum, non propter se sed ad doctrinam nostram ut illum scilicet praedi-
caret ex hac senzata <sic!> revelatione vel mysterium Trinitatis ibi agnovit
expressius atque prius ut Bernardus opinatur, vel dicendum quod norat
Iesum esse filium Dei et Messiam, sed non esse eum qui baptizat in
Spiritu Sancto ad delenda peccata. Etenim incertum est an Baptista dixerit
illa verba: ecce agnus Dei ante baptismum Iesu, an postea.
Ex contextu tamen Evangelii videtur postea, sed Augustinus dicit
quod sciebat Christum baptizaturum post in Spiritu Sancto, non tamen
hoc, quod retenturus esset sibi soli authoritatem baptizandi in Spiritu, ita
quod ministri eius non baptizant nisi instrumentaliter, sed hic est qui
baptizat authoritative et propterea valeat baptismus datus ab haereticis, et
infidelibus, quoniam non ipsi baptizant sed Iesus. Alii putant cognovisse
haec omnia Ioannem ex revelatione, sed quoniam educatus est in deserto
ne quis ob familiaritatem eius cum Iesu testimonium eius
suspectum haberet; propterea nesciebat Christum de facie ad faciem, sed
tamen effectum et divinitatem et quaecumque aliis prophetata et sibi reve-
lata de eo erant. At Deus sibi dixit: super quem videris Spiritum venientem,
hic est qui baptizat in Spiritu Sancto et testimonium perhibuit quia vidi
Spiritus Sanctus
etc. et testimonium perhibui quia hic est filius Dei.
Ad 3.um Baptista misit discipulos ut ediscerent ipsi Christum eique
iungerentur post suam mortem convicti testimonio Iesu et miraculorum
non quia ipse Baptista ignoraret. Gregorius vero addit ex Hyeron.


pagina successiva »
 
p. 76