BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tommaso d'Aquino - In primum Sententiarum Petri Lombardi » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 78

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


quod interrogabat an etiam in limbo patrum esset ipse praecursor annun-
ciaturus Messiam sicut annunciavit in terra. Eludunt moderni hoc
responsum quoniam Symeon iam apud inferos annunciaverat Messiam, nec
ex responsione Iesu discere potuit Ioannes huius solutionem quaestionis.
Sed non recte arguunt. Praecursor nam longe plura nunciavit quam
Simeon <sic!> quem viderat infantem, sicut plura etiam nunciavit in terra
Baptista quam praecessores prophetae, ex responso etiam Christi per mira-
cula cum dixit: Ite renunciate Ioanni quae audistis, et vidistis, caeci
vident
, etc. et beatus qui non fuerit scandalizatus in me quando
passurus sum mortem, et scandalum crucis per quod ad inferos erat
descensurus, sicut praedixerat Zacch.: et tu in sanguine testamenti eduxisti
vinctos de lacu
, etc. vel tandem interrogative non sunt sumenda p.a
verba, sed assertive: Sic tu es ille qui venturus et sequentia vero inter-
rogative: An alium expectamus?, scilicet nullum. Ad 4. iam patet de quo
scandalo Christus loquebatur in illis qui divinitatem et miraculis agno-
scentes in passione erant dubitaturi vel de scandalo discipulorum Ioannis,
qui invidebant Christo baptizanti, putantes esse maiorem Christo Ioannem,
ut patet ex Evangelica statera.

Haereticos munus praecursoris non intellexisse
quippe quod dicunt esse veteram <sic!> abrogare, et
novam concedere legem. Art. 4.


Quoad munus praecursoris Haeretici docent fuisse legem Mosaicam
eiusque ceremonias abrogare et novam condere, ab eoque baptismum, et
novum testamentum incaepisse, qui et Christum baptizavit probant,
quoniam Luc. 16. dicitur: lex, et prophetae usque ad Ioannem unde
Patres dicunt baptismum Ioannis esse finem veteris, et principium novi
testamenti, et finem prophetarum. Sed in contrarium est Ioh. in Evang.
dicens: fuit homo missus a Deo, hic venit ut testimonium perhiberet de
lumine. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine
.
Fuit ergo munus eius testificari de adventu Messiae, et de tempore et
loco et digito ipsum ostendere; non autem illuminare nisi dispositive,
quoniam non erat ille lux, et Christus dixit de Ioanne: ipse erat
lucerna ardens et lucens
scilicet zelo et scientia divinorum et facien-


pagina successiva »
 
p. 78