BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Gellius, Aulus - Noctes Atticae » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 80

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


dorum per Messiam verum lumen illuminans omnem hominem venientem
in hunc mundum; et propterea dixit Zacc. pater Luc. 1.: Tu puer propheta
altissimi vocaberis; praeibis nam ante faciem Domini parare vias eius ad
dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum
, etc. Ubi
notat Bernardus quod Bernardus <sic!> dedit scientiam salutis et non
salutem. Haec nam per Christum danda erat. Ergo baptismus Ioannis
praeparabat ad baptismum Christi quo remittebantur peccata per Spiritum
Sanctum, et non remittebat peccata ex opere operato sicuri postea doce-
bimus. Ergo non fuit munus eius instituere legem gratiae nisi praeparative
per cathechisim, ut ipsemet Ioannes testatur: hic est qui tollit peccata
mundi; ego baptizo vos aqua ille autem Spiritu
et qui de Caelo venit super
omnes est, me oportet minui
, etc.; ego veni, ut manifestetur in Israel.
Quapropter neque testamentum principiavit novum, neque vetus abrogavit.
Hoc nam a Christo antiquatum et illud institutum est, sicut probat Apost.
ad Hebr. et prophetarat Ieremias et Isaias: Iterum dominus rex noster et
legifer noster
, gratia autem, et veritas per Christum facta est, et non per
Ioannem, ei Christus sua mandata servari iussit in toto Evang.o et non
mandata Ioannis. Imo Christus baptizatos Ioannis baptismate rebaptizat, ut
patet Act. et Christus iupsit <sic!> baptismum suum, et non Ioannis prae-
dicari, Matt. 28 et Ioh. 3.o. Quod autem non abrogarit legem Ioannes
patet ex Apost. qui millies docet Christum nos redemisse de maledicto
legis, et factum esse sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, et libe-
raret, et Apostoli aiunt non est in alio aliquo salus, et Ioannes dixit: non
sum ille propheta, scilicet de quo dixerat Moyses a Deo: ipsum sicut me
audite
. Item numquam repraenditur Ioannes, ut legis abrogator in aliqua
parte a Phariseis sicut Christus repraehenditur. Si nam hoc fecisset non
habuisset illum, ut Messiam. Baptismus autem erat Iudeis consuetus in
omni opere ut testatur lex, et Evangelium. Ioannes solum addidit praepa-
rationem ad Jesum.
Cum ergo dicitur: lex, et prophetae usque ad Ioannem, non intelligas


pagina successiva »
 
p. 80