BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tommaso d'Aquino - In primum Sententiarum Petri Lombardi » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 82

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


Ioannem abrogasse legem, et prophetas. Sed quicquid lex et prophetae
praenunciaverunt ipsum nunciasse potentialiter de Christo, nec extincta est
prophetia; nam Ioannes, et Agabus, et filiae Philippi et alii multi post
Ioannem prophetarunt. Lex quoque in Ioanne non abrogatur sed praepa-
ratur ad abrogationem quoniam ad Christum, qui est finis legis, teste
Apost. tam in prophetando, quam in docendo; Patres ergo vocant
Ioannem finem legis, quatenus est praeparatio ad novam. Unde, et princi-
pium novae dicitur, et quidem non fundamentum quo ad novam. Unde et
principium novae dicitur, et quidem non fundamentum, quoniam est Chris-
tus Iesus fundamentum, teste Paulo, neque extrinsecus praenuncius, non
pertinens ad novam legem. Multi nam docent a Christo baptizatum esse
post modum, et pertinere ad novam legem, utcumque sit ipse neque
novam condit neque veterem abrogat, sed utramque nunciat praepa-
ratque. Non nam abrogatur vetus nisi per institutionem et introductionem
novi. Mundus nam non permansit unquam absque Dei lege propterea
fibula legum vocatur Ioannes.
Quaestiones erunt
1. — Utrum Ioannes Baptista convenienter praemissus sit ante Dominum.
2. — Utrum Baptista fuerit repletus Spiritu Sancto et sanctificatus ex
utero.
3. — Utrum fuerit doctor, Virgo, martyr et propheta.
4. — Utrum Baptista sit praeferendus patriarchis, prophetis, apostolis, et
martyribus, confessoribus, eremitis et Virginibus.
5. — Utrum Baptista peccaverit ex ignorantia, et praesumptione, sicut
videtur Haereticis.
6. — Utrum munus Baptistae fuerit abrogare veterem legem et novam
statuere.
7. — Utrum sicut Baptista est praecursor Christi, ita Lutherus est prae-
cursor Antichristi, sicuti prophetavit S. Vincentius.


pagina successiva »
 
p. 82