BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De oculis » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 86

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


Spiritum, non poterat baptizare in nomine Spiritus, et quidem omnes
Patres ne dum Aug.s declarant doctrinam de Trinitate a zelo Christi, et
Apostolis eius expresse promulgatam fuisse et non a Ioanne, nec a
prophetis.
Alii putant nullam baptismo suo formam attribuisse Ioannem, sed
solum aqua lavasse in paenitentiam peccatores quoniam non exprimitur
forma ulla in scripturis. Praeterea Pharisei <sic!> interrogaverunt Ioannem
Ioannis 1. an esset Christus; hoc, autem, non interrogassent, si audivis-
sent illum baptizare in nomine venturi, etiam Christum sic baptizasset, sic
mentiendo, quoniam iam venerat et ipse baptizabatur: vel Christus acce-
pisset baptismum sine forma; ergo non vere baptizatus esset. Item forma
datur sacramentis, ut exprimat gratiam. Baptismus autem Ioannis non
conferebat gratiam sicut nec sacramenta veteris legis, et propterea fiebant
sine forma. At scholastici peritiores et antiquiores sentiunt Ioannem bapti-
zasse, in nomine Christi venturi pro forma, ita docet Magi. in 4. dist. 1.
et Alex. p. 4. q.e 9, Hugo lib. 2. de sacram. parte 6.a, Bonav.a in
4., dist. 2., Palud., et alii et D. Th. 3. parte, q. 38, ar. 6. ad 5. et
Caiet. et Ambr. lib. p.o de Spiritu sancto cap. 7. Ioannes, ait, in adve-
nientis <sic!> Iesu, non in suo baptizabat nomine, et August. q.e 29 vet.
test. ait baptismum Ioannis non fuisse sine Salvatoris mentione, et expresse
habetur hoc Act. 19., ubi Paulus inquit: Ioannes baptizavit baptismo paeni-
tentiae dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in


pagina successiva »
 
p. 86