BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 18

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


quoniam in 6a die perficitur corporeorum creatio. Christus vero caelestis,
quoniam in ottava, nil creatum est, sed perficiebatur requies.
Vocatus est etiam Christus quasi unctus oleo laetitiae prae participibus
suis, sicut praedixit David Ps. 44. Sacerdotes nam et Reges quorum
caput erat Christus ungi solebant exterius, ad interiorem spiritus
unctionem declarandam, quae docet omnia, ut dicit Johannes Apostolus.
Propterea nomen Jesu, id est Salvator, nomen Christus id est unctus sibi
adiunxit, et sicut scriptum est in Canticis: oleum effusum nomen eius, et
in creatione, et in gubernatione, ut dicebamus, et in redemptione. Non
<sic! Nos> nam Christiani dicti sumus ab eo, quod se effundens in nos
salvator omnium salutem complevit. Erat oleum ante temporibus Iudeorum
sed non hic effusum, ut plane notat Bernardus super cantica. Nunc
autem non in Iudea solum notus, sed ubique terrarum Deus salutem
operatur, et in nomine Jesu curvatur omne genu Terrestrium Caelestium, et
Infernorum
.
Nomen quoque Emanuel in hoc nomine continetur, ut Mattheus
declaravit quoniam per hoc impleta est prophetia: Ecce virgo, etc. et:
vocabitur nomen eius Emanuel, nobiscum. Nam Deus factus homo est ut
salvet. Nominum nam potius significatum formale, quam signum materiale
inspectandum est in Metap. docebamus. Ex nomine Jesu magna dulcedo
exultat, totum est nam misericordiam redolens salvantis, gaudeat peccator,
quoniam invitatur per hoc nomen ad veniam, exultet sanctus, quoniam
vocatur ad palmam, animentur infideles, quoniam vocantur ad fidem, et
mortui, quoniam ad resurrectionem, et vivi, quoniam ad conservationem.
Haec nam omnia munia sunt Salvatoris. Satagamus nos etiam nostrorum
nominum adimplere significatum, tam communis quo dicimur Christiani,
quam proprii quo alii Petrus alii Johannes alii aliud dicuntur, ut suos
patronos quorum nomine <sic!> habent, imitentur, quod si qui ab eventu
nominantur, ut alii Crassus, alii Nason, alii Africanus, etc. ut olim apud
Romanos, hi sine nomine sunt censendi donec rem dignam nomine apud
Deum gerant; nam apud homines fallax gratia, et moribunda nomencla-
tura.


pagina successiva »
 
p. 18