BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 90

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis

Ioannem Zacc. filium in deserto et venit in omnem regionem praedicare
baptismum paenitentiae
, et iterum Ioannis 3.o dicitur: Erat Ioannes bapti-
zans in Aenon iuxta Salim, quoniam aquae multae erant illic, et veniebant,
et baptizabantur
; non dum nam missus fuerat Ioannes in carcerem. Unde
eligitur quod post quam missus est in carcerem cessavit baptismus eius ut
baptismus Christi cresceret sicut ille prophetavit. Quapropter Act. 19. qui
Iudei seu Gentiles misti <sic!> cum Iudeis baptizati erant baptismo Ioannis
non nisi a Ioanne baptizatos fuisse oportuit. Unde Tertull. in libro de
baptismo
ait baptismum Ioannis divinum fuisse mandato non potestate,
etc. Ergo illum non communicavit.
Causa ergo finalis baptismi Joannis seu effectus eius non fuit collatio
gratiae. Gratia nam datur per Spiritum Sanctum. Ioannes autem baptizavit
aqua ut ipse protestatur, et non Spiritu. Ergo non potuit remittere peccata
per baptismum, ex opere operato. Quatuor nam de causis baptizat test. S.
Th. idest ut annunciaretur Christus concurrentibus ad suum baptismum
innumeris hominibus; 2.° ut suo baptismo assuefaceret homines ad baptis-
mum Christi; 3.° ut ad paenitentiam hoc baptismo inducti praepararentur
ad baptismum Spiritus, sed <sic!> quem erat instar cathechismi; 4.° ut Chri-
stus tali baptismo baptizatus consecraret baptismum, et omnes aquas aptas
faceret sanctificationi nostrae suo contactu castificabat, ut docet Augus-
tinus non baptizat Ioannes pueros neque gentiles illos, quoniam non erant
apti ad paenitentiam
, nec ex opere operato Spiritum accipiebant istos,
quoniam Apostolis reservati erant cum Israel incepisset Regnum Caelorum
adire. Propterea dictum est eis a principio: iuxta vias gentium nolite
abire
.

Utrum baptismo Ioannis remittebantur peccata <iure>
iterabiliter. Art. 2.


Quaeritur autem quomodo dicitur in Evang.o quod venit Ioannes
praedicans baptismum paenitentiae in remissione peccatorum si per suum
baptismum nulla dabatur remissio. Item ad quid Matt. et Marc. narrant
quod eggrediebatur omnis regio Iudeae et universi Ierosolomitae et bapti-


pagina successiva »
 
p. 90