BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 94

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


non ex virtute baptismi, sed Christi ad quem noscendum baptismus ordi-
nabatur, et illa notificatio erat medicina. Quapropter non recte magister
opinatur baptizatos cum Trinitatis notitia non rebaptizari oportuisse.
Neque nam expraessio Trinitatis fiebat in baptismo Ioannis neque
gratiae conferebatur. Unde discipuli Ioannis ad Christum euntes ipsumque
Ioannem baptismum Christi accepisse Chrys. et August. credunt.
Accipiebant nam Apostoli cum manus impositione baptizatos a Philippo et
aliis baptismo Christi ut nunc fit addendo chrysma non autem baptismo
Ioannis, nam cum sacramento deest quid essentiale iterandum est. Essen-
tiale autem erat Spiritus.
Igitur non vere fuit sacramentum baptismus Ioannis, sed aliquid
sacramentale, ut docet S. Tho. pertinens ad novam legem et praepara-
torium, et fuit in consilio, non in praecepto, ut elicitur ex Luc. 7 et
cum arguunt quod signum erat rei sacrae, id est Christi gratiae et futuri
baptismi, ergo sacramentum, non valet ratio. Nam de ratione sacramenti
est, ut significet gratiam, quae per ipsum confertur, et non per aliud sacra-
mentum. Sic nam pertinet ad illius, quod significat praeparationem. Prop-
terea vocatur a S. Iust.o praeludium, seu proemium evangelicae gratiae.
Quaestiones erunt
1. — Utrum causa agens baptismi Ioannis quo ad ritum esset Deus,
quoad effectum vero Ioannes.
2. — Utrum causa materialis baptismi Ioannis sit aqua ex instituto Dei.
3. — Utrum Ioannes addiderit baptismo suo formam hanc in nomine
venturi.
4. — Utrum coniectio Ioannis in carcerem cessavit bapt. Ioannis.
5. — Utrum gratia fuerit causa finalis baptismi Ioannis immediate, an
mediate.
6. — Utrum baptismo Ioannis remittebantur peccata.
7. — Utrum baptismus Ioannis pertineat ad novam legem, an ad veterem.
8. — Utrum baptismus Ioannis sit sacramentum, an sacramentale.


pagina successiva »
 
p. 94