BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Biblia, Is » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 100

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


rentur Deo et superent tentationes. Antequam nam Christus praedicaret
baptizatur, et ieiunat et tentatur a Diabolo, ut aiunt, in solitudine contem-
plando.

Christum baptizatum fuisse cum esset annorum 29 et
dierum 13 in 6° Ianuarii, quoniam a Magis adoratus
fuit et fecit de aqua vinum. Art. 4.


Idcirco ergo ut Lucas ait: cum baptizatus est Iesus incipiens quasi
annorum 30
. Nam transacto 29 post dies 13 baptizatur eo nempe die in
quo ex Magis adoratus fuerat, et quo in sequenti anno completo 30 fecit
miraculum primum in nuptiis de aqua vinum, et propterea tres manifesta-
tiones celebrat eo die Ecclesia: manifestationem ad gentiles Reges et mani-
festationes ad Iudeos, quoniam erat Dei filius, et in Spiritum Sanctum
baptizaturus; et manifestationem divinitatis, quoniam primum fecit mira-
culum, sicut patet ex hymno et responsoriis illius dici. Quapropter non
sunt audiendi qui dicunt has menifestationes Ecclesiam univisse in eo die,
sed aliis mensibus ac diebus factas. Patres nam contrarium docent, et
Ecclesia quamvis alii discrepent. Propterea quod non videtur verum quod
a baptismate cum congregasset iam discipulos nullum fecisset signum nisi
post annum in 6° Ianuarii, sed coniectura fallax. Nam et si publica mira-
cula non faecit <sic!>, tamen verba eius erant miraculosa et prophetica et
Spiritum discretiorem habentia. Unde Nathanael mirabatur quoniam
dixerat illi: sub arbore ficus cognovi te et alii discipuli dicebant: vidimus
Messiam quem scripsit Moyses, et prophetae
, etc. Et propter testimonium
Baptistae, ut Trinitatis in Iordane discipuli Ioannis iverunt ad Christum ut
dicitur Ioannis, id est: et post revelationem secretorum ad illos die 3°
factum est in nuptiis [factum est] miraculum ad manifestandum gloriam
suam
. Unde palam est discipulos congregatos fuisse absque signis
publicis propter iam dicta.


pagina successiva »
 
p. 100