BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 102

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis



Cur baptizatur in Iordane et Caeli aperiuntur et vox
Patris intonuit et Spiritus in columbae specie appa-
ruit. Art. 5.


Baptizatur Christus a Joh. in Iordane quoniam in eo commode
erat utrique, sed per figuram ut significaret, quoniam sicut in mari rubro
ubi fuit figura baptismi teste Apost. Quantum ad exitum de Aegypto, id
est de seculo et peccatis, ita in Iordane ubi facta est aquarum divisio, per
Iosue ut intrarent filii Israel in terram promissionis, denotatur apertio
Regni Caelorum et introductio ubi etiam Elias divisit aquas quando raptus
est in Caelum in curru igneo et res correspondet facto. Etenim Caeli
aperti sunt cum Christus emergit ex Iordane et Spiritus Sanctus descendit
corporali specie sicut columba in ipsum, et vox patris de Caelo intonuit:
Hic est filius meus dilectus; haec apertio non modo facta est ei, scilicet
Christo, ut dicitur in Evang. Mattei <sic!> 3, quasi ipse tunc visione intel-
lectuali aut imaginaria, aut corporali viderit Caelum apertum, sed dicitur ei,
id est in eius glorificationem, ergo adstantibus cunctis facta est propter
eum, sicut ipse met declaravit Ioh. 12 de altera voce Caelitus facta, ut
audientes crederent in eum, quapropter oportet corporaliter Caelum
scissum esse aereum et aethereum. Non nam est incorruptibile ut putant
peripatetici neque Deo quicquid resistit, et ex illa apertione visa est
columba, et vox descendere, ut quod factum est in Caelo corporali intel-
ligant factum in Caelo mentali.
Columbam autem animal mansuetum, amorosum, innocens, gemitum
voce imitans recte Spiritus Sanctus amor divinus assumpsit non ad
unionem hypostaticam, cum non esset redimenda columba, ut homo; alio-
quin et columba esset Deus et Deus columba, nec de caetu <sic!> aliarum
columbarum. Non nam conveniebat eam in qua Spiritus apparuit iterum
redire ad aliarum gregem, neque occidi, sed factam oportet ex aere
columbam Angelorum ministerio in qua Spiritus se obstentavit, profec-
toque hoc munere, in aerem evanuisse. Ita Aug. de mirabilibus Sacrae
Scripturae
cap. V et Ambr. libro p. de sacram. cap. V. Proptereaque
dicitur in textu sicut columba; satis nam fuit ut apparentia, et significatio
non sit falsa. Non nam assumpta est ibi columba, ut significaret columba,
sed Spiritum sanctum Dei amorem, et suscipientium simplicitatem, et
mansuetudinem absque felle amaritudinis. Vocem similiter patris instar


pagina successiva »
 
p. 102