BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Apollonius Rhodius - Argonautica » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 20

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis



Beatam Virginem et puerum non fuisse obligatos legi
de oblatione primogenitorum, nec de praesenta-
tione nati in templo, nec de purificatione puerperae,
et quibus de causis fuerit utraque lex in eis servata.
Cap. 2, Art. 1


Quoniam Dominus praeceperat Exodi 13 ut sibi offerretur omne
primogenitum masculinum, tum de hominibus quam de lumentis quod
primo aperit vulvam in memoriam quod dominus omnia primogenita
Aegypti interfici iussit per Angelorum manus, excepitis primogenitis
Haebraeorum in quorum superluminaribus percutiens, Angelus vidisset
sanguinem agni pascalis, quem in transitu immolari et manducari religiose
praecepit; ac deinde Laevitico 12 iussit legem purificationis parientium, ut
si mulier suscepto homine (inquit) pepererit masculum sit immunda septem
diebus, et die octava circumcidatur infantulus, et in ipsa remaneat 30 diebus
in sanguine purificationis suae; si autem pepererit feminam, 60 diebus et bis
expletis offerret in templo seu agnum anniculum seu si non infererit par
turturum, aut duos pullos columbarum alterum pro peccato, alterum in holo-
caustum. Orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur
. Igitur Beata Virgo,
ut narrat Lucas: expleto tempore purificationis obtulit in tempio Christum
tamquam primogenitum sanctificandum Deo
et se ipsam tamquam purifi-
candam. Ideoque par turturum quia erat pauper aut duos pullos colum-
barum. Disiunctive nam loquitur Evangelium sicut et lex et non determi-


pagina successiva »
 
p. 20