BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Serafino Aquilano - Rime » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 22

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


nans, quid oblatum sit nisi quod agnum excipit. Equidem puto lege offe-
rendi primogenitum non fuisse obligatam Beatam Virginem. Tum quoniam
non est ereptus de captivitate Aegypti, tum nec sit decimatus in lumbis
patrum, nec ergo Dyaboli servituti umquam addictus, tum quoniam lex
excipit illum. Ait nam: Mulier si suscepto semine peperit. Beata
autem Virgo non peperit suscepto semine, sed de Spiritu Sancto. Item ait
lex omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum domino vocabitur, Chri-
stum autem non aperuit vulvam, sed clausa utero exivit. Verum quia hoc
occultum erat, ut tolleretur scandalum voluit in Ierusalem templo praesen-
tari; non quidem quia erat actio sancta sanctificare se domino hac ratione
ut moderni dicunt sanctificatio. Nam illa erat consecratio et additio servi-
tuti Dei, sicut cum quis offert calicem aut se facit monacum propter bene-
ficium quod a domino acceptum erat. Nam quia liberati erant de Aegypto
et percussis primogenitis Aegyptiorum ipsi evaserunt et non percussi sunt.
Quapropter debebantur servituti Dei, et idcirco iussit Dominus ut redime-
rentur quoniam offerebantur. Habebat nam deus loco eorum sibi adscitos
laevitas, ut dicitur Num. 8, qui servirent in templo, et propterea pecu-
niam pro eis accepit, quinque nempe siclos ad pondus sanctuarii. Iumenta
autem, si herus non redimisset, occidebantur. Quapropter ista oblatio
vocatur sanctificatio, et quidem servilis, rememorans quod a Pharaone eos
liberaverat, percutiendo primogenitum; quod designat liberationem a servi-
tute Diaboli et a peccato originali in quod Christus nullatenus incurrerat.
Putabit autem quis quod, licet ex hac ratione non obligetur ad sui obla-
tionem, tamen ex eo quod dictum est: omne masculinum adaperiens
vulvam, non excludi. Aperire nam vulvam non est materialiter eggredi in
scripturis, sed fecundari <sic!> sicuti concludere vulvam est sterilem facere,
ut patet ex primo Regum 1 et lib. Geneseos. Alii dicunt aperire vulvam
est exire, sive rumpat sive non rumpat, et propterea Christum obligatum
fuisse legi, sed propterea expositio haec non convincit. Scriptura nam dili-
genter, ad exceptuandum Christum dixit: Mulier, si suscepto semine etc., et
omne primum aperiens vulvam, etc., qua Spiritus Sanctus hoc voluit
peccavere. Oblatio ergo Christi in templo fuit conveniens, ea ratione, qua
et circumcisio, ut tolleretur scandalum, ut eos qui sub lege erant redimeret,


pagina successiva »
 
p. 22