BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ovidius Naso, Publius - Tristia » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 24

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


ut se pro nobis omnibus offerret Patri, post quam primum sanguinem in
circumcisione fudit.
Utque Simeon et Anna expectantes redemptionem Israel sicut acce-
perat ille responsum a Spiritu Sancto viderent Christum oblatum iuxta
prophetiam Malachiae 3: et statim veniet ad templum suum Dominator,
quem vos quaeritis. At Angelus testamenti, quem vos vultis ..., etc
., et
Aggei 2: exit gloria domus istius novissime maiorque pridie ..., etc., ex
quo Symeon, et Anna declararunt adventum eius et quae futura erant de
eo, ut nulla prophetia non videretur in platea, et exemplum esset nobis ut
nos domino consimiliter consecraremus, ubique cum ad discretionis
aetatem pervenerimus, omniaque nostra ultimo fini sicut docuimus in trac-
tatu de sanctitate lib. 9 huius voluminis.

Oblationem Beatae Virginis esse incertam sed potius
turturum existimandam, et neque per se neque per
filii culpam aut irregularitatem. Art. 2.


Quaeritur autem quid obtulerit pro peccato Beata Virgo et pro cuius
peccato suone an filii? Respondit Lucas par turturum aut duos pullos
columbarum
, et hoc ut ostenderet paupertatem Mariae (aiunt), non domum
<sic! donum>. Nihil nam ad nos quod obtulerit, sed Abulensis putat
Beatam Virginem non fuisse adeo pauperem, ut non posset emere agnum,
quoniam aurum accepit a Magis et quinque siclis redemit natum, iuxta
praeceptum Legis. Unde propterea agnum non obtulisse putanda, quoniam
offerebat Christum verum Dei agnum, qui tollit peccata mundi, et licet
expositio recta, non tamen aufert propter hoc declarationem paupertatis
Mariae. Non nam ex auro Maria facta est ditior, et enim et pro censu et
pro aliis necessitatibus et pauperibus multum largitam <sic!> esse oportet,
et custodivisse prudenter ut in Aegyptum fuggiens haberet in via, unde
viveret. Tentaret nam Deum si haberet unde viveret oblatum nutu Dei a
Magis, et in sumptus non valde necessarios consumeret, praecipue cum
paupertatem in oblatione declarare deberet et Mysterium insinuare. Et
quidem oblatio turturis designat castitatem, quoniam amisso primo marito


pagina successiva »
 
p. 24