BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Serafino Aquilano - Rime » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 26

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


numquam alteri nubit sed gement semper. Voxque eius potius gemitum,
quam cantum exprimit, et in Cantic. dicitur 2: Vox turturis audita est in
terra nostra
. Significat nam peregrinantium potius gemitantium. Cum ergo
Regni Caelorum intimatio facta est per Christum tunc sola terra humana
agnovit se hic non habere civitatem permanentem et propterea omnis crea-
tura ingemiscit usque adhuc, et nos ipsi gemimus primitias Spiritus habentes
,
sicut dicit Apostolus. Propterea arbitror potius turtures fuisse oblatas. At
quoniam non omnium est lugere et castum esse, addit Lucas, vel duos
pullos columbarum
. Columba nam etiam gemit innocens, mansueta, et
fecunda est, et simplex ut gemitum pro conversatione et fecunditatem pro
multiplicatione fidelium adhiberetur. Bernardus tamen in Cant. serm. 59
pullos columbae oblatos putat, in ea aetate qua libidinem eis connaturalem
nesciunt.

Utrum Iudei per naturam aut parentum culpa <sic!>
offerebant tempore purificationis? An pro sola irre-
gularitate, et B.V. et Iesum utrisque <sic!>
exemptum fuisse. Art. 3.


At si oblatio haec pro peccato erat, quaero pro cuius peccato prolisne
ut Augustinus et Thomas putant, an matris, ut putant Lyranus et
alii. An tandem utriusque, ut Origenes Homil. 14 in Lucam, qui sicut
nos legimus: cum completi essent dies purgationis eius..., ipse legit purga-
tionis eorum
, et profecto si circumcisio tollebat peccatum, neque Maria
neque Iudei obtulissent prò peccato originali filiorum, et ipsa Lex id
exprimit dicens Laevit. 12: et tradit oblationem sacerdoti, qui offert illam
coram Deo
... et oragit <sic! orabit> pro ea, et sic mundabitur ... . E
contra videtur nulla culpa mulieris quod peperit, sed hoc ad culpae ablu-


pagina successiva »
 
p. 26