BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Augustinus, Aurelius - In Evangelium secundum Mattheum » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 12

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


ceptum de ea datum sit Abrahae et posteris eius observandum ab adultis
tam in se quam in parvulis cum in terminatione: quidam, cuius praeputium
circumcisum non fuerit, anima illa peribit de populo meo quia pactum meum
irritum fecit
. Hoc autem pactum non pertinet ad Christum, sed datum
fuerit posteris Abrahae in signaculum ex quibus Christus nasciturus
erat. Quapropter ne videretur convenisse circumcisionem suscipere non
debuit: sed praedicare se esse eum, qui per circumcisionem praesignabatur.
At si quis omnia consideret inveniet convenientissimum fuisse Chris-
tum circumcidi. Tum ut ostenderet contra Manicheos Legem Moysi fuisse
a Deo, tum ut ostenderet carnem suam non esse phantasticam, ut Mani-
chei dicebant, nec de Caelo, ut Valentinus. Tum ut ipse legem observans
nos a legis iugo redimeret. In ipso nam circumcisi sumus circumcisione,
non manu facta, sicut pro nobis baptizatus est et passus, ut Apostolus
docet. Item ut ostenderet se esse de styrpe Abrahae, et remedium afferret.
Tandem ut Iudeis murmurandi occasionem tolleret, quod legem non
servaret, sicut et Paulus Timoteum circumcidit, et parentum religiositas in
suspicionem non veniret. Conceptio nam sine peccato erat occulta, nati-
vitas vero in simililudinem hominum manifesta.
Nec propterea non venisse putabatur qui consumationem legis in sua
observatione praedicavit. Nam et agnum paschale comedit, et statim
Eucharistiam instituit. Sic circumcisioni baptismum substituit, et sordes
peccati, quas gladius lapideus abradere non potuit, aqua salutaris abster-
geret et iugo gravi laevis observantia succederet et spiritalis circumcisio,
quae ab omnibus membris superfluitates, et sordes operationum quae per
membra geruntur auferret, sicut nam (ait Apostolus) exibuistis membra
vestra servire iniquitati, ita nunc servire Iustitiae
etc. De circumcisionis
ratione diximus, cum legem veterem epilogavimus.
Circumcisum autem fuisse Christum in diversorio, ubi magi post
tertium diem adoraverunt eum multi existimant et non in domo Josephi ut
putat Nicephorus. Lucas nam octavo die circumcisum innuit quando
nomen eius declaratum est; de pellicula autem abrasa quod actum sit,
nescimus nisi quod veneratione servatam esse a parentibus pie existi-
mandum, et in resurrectione deinde resumptam ubi erat.


pagina successiva »
 
p. 12