BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Biblia, 4 Rg » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 28

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


tionem spectat, paena nam et dolor est, peccatorum remissioni confert, et
ut Apostolus ait: Salvatur mulier propter generationem filiorum ...;
namque et Domino generat servos. Lucas quoque ait: Tulerunt puerum
Iesum in Ierusalem ut facerent secundum consuetudinem Legis pro eo ...,

et non dicit pro ea, et quamquam quidam a libidinis culpa in qua
concaepit mulierem per hanc oblationem mundari, tamen constat non ad
hoc fuisse institutam oblationem, sed muta erant piacula antequam veniret
id pactum ne moreretur in peccato, neque omnes peccant ex libidine in
choitu <sic!>. Delectatio nam non est culpa sed abusus delectationis.
Quapropter nec pro muliere, nec pro nato videtur Lex fuisse latam. Vel
Lex est lata et instituta ad abluendam contaminantiam legalem ex mestrua-
tione <sic!> aliisque sordibus puerperii. Multae nam sunt eiusmodi leges ad
eos qui tangunt morticinia et mures et fluxum seminis patiuntur quae
reputatur <sic!> culpae non animae, sed corporis. Hoc nam non illa sorde-
scit; sed quia ex originali culpa omnes contaminationes originem gerebant,
lex hoc declarabat et ideo dicebatur sacrificium pro peccato, id est pro
effectibus peccati et pro emendatione vel si in illis sordibus quippiam
peccarent saltem venialiter, mundarentur culpa, et sordo <sic!> laeprosum
etiam sine culpa erat eiusmodi, expiatio potius declarativa culpae, et
sordis, quam necessaria, ad culpam novam delendam. Igitur sacrificia haec
erant natis et parentibus proficua et pro utroque erat oblatio.
Sed neque pro merae culpae suae aut nati oblatio Mariae proderat
cum uterque esset immunis neque pro legalis contaminationis ablutione,
cum nec puerperii sordes in matre aul in filio fuerint, sicul declaratum est
in libro praecedenti. Ergo solum ad nosiram institutionem, el pro culpis
hominum quas in se Christus recepit oblationes illas, et se ipsum Christus
in templo exiberi voluit.


pagina successiva »
 
p. 28