BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis



Beatam Virginem non fuisse ab irregularitate neque
a culpa mundatam sed convenienter in templum
quasi ob hoc processisse. Art. 4.


Ex his sequitur Beatam Virginem non fuisse purgatam neque a culpa
neque ab irregularitate sed facere voluisse secundum Legem ut exemplum
daret quantumvis sanctis <sic!> a Legis onere non esse exemptos. Sola nam
haec intentio peccatum est ut contra Benignos docuimus. Observavit
ergo tempus 40 dierum ut non tangeret omne sanctum neque templum
intraret et tandem tangebat et gestabat sanctum sanctorum quo templum
et omnia sancta sanctificantur. Lex quoque illam excipit dum dixit: Mulier,
quae suscepto semine
..., etc. et aperiens vulvam ..., etc., ut dictum.

De praedicationis <sic!> Simeonis et Annae, et de insti-
tutione festi Purificationis, et Candelarum. Art. 5.


Quae praedicaverint <sic!> Simeon sacerdos qui Christum in templo
praesentatum accepit in ulnis et agnovit pro Messia unde et caecinit
canticum illud: Nunc dimittis servum tuum domine ..., etc. et quod prae-
dixerit Anna, Lucas enarrat diligenter. Facta ergo est processio in qua
Beata Virgo, Joseph, Simeon Anna et alii eiusdem sanctitatis participes in
templo procedebant et prophetabant ..., ex quo Ecclesia initium proces-
sionum diei purificationis accepit, ut ex Gregorio Nisseno, Chrysostomo
et Cyrillo addiscimus. Et quidem in principio februarii ut declarat Inno-
centius tertius et Beda ad tollendas superstitiones Romanorum februo
Deo consuetas fieri sicut in Kalendis Augusti institutum est festum vincu-
lorum Sancti Petri ne amplius Augusto Deo Ethnico fieret.


pagina successiva »
 
p. 30