BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hippocrates - De carnibus » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 32

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


Benedictiones candelarum etiam antiquissimae sunt ex dictis Patribus,
ne obmurmurent moderni haeretici purificationis mulierum lex est apud
Christianos non usque ad 40 dies, non ad necessitatem sed ad virginis
imitationem, et decorem.
Quaestiones erunt
1. — Utrum convenienter Iesus fuerit in templo praesentatus.
2. — Utrum oblatio fuit turturum, aut columbarum.
3. — Utrum oblatio fuerit pro peccatis matris an filii, an utriusque in
Iudeis et in Beata Virgine et Christo pro neutris.
4. — Utrum Beata Virgo fuerit saltem a legali contaminatione purificata.
5. — Utrum Symeon et Anna conveniens testimonium de Iesu praebuerit
<sic!>.
6. — Utrum festum purificationis Mariae et candelarum sit iure insti-
tutum bono.
7. — Utrum mulieres Christianae teneantur legi de purificatione saltem ex
consuetudine sicut dicitur in Ethyopum rituali de benedictione
puerperei <sic!>.

De infantia Salvatoris et adolescentia usque ad 30
annum quid certi habeatur. Cap. 3.



De fugga <sic!> in Aegyptum et reditu in Israel, habita-
tione in Nazareth, disputatione cum doctoribus, de
vita eius sub parentum obedientia et arte. Art. 1.


Post praesentationem in templo, alia ceremonialia circa Jesum facta
fuisse non legimus usque ad 30 annum, et Lucas narrat quando Ioannis
suscepit baptismum; quaerendum ergo quod fecerit, quodque passus fuerit
tanti temporis interstitio, et enim multa apochripha leguntur de infantia
Salvatoris, et Talmudistae scelerosas intermiscent fabulas, Machomettus
vero ridiculas. Nos autem non nisi ex canonicis scripturis loqui debemus
eorum testimonio, qui interfuerunt toti economiae aut a parentibus audie-
runt, quemadmodum Lucas docte iusta <sic!> hystoriae veracis requisita


pagina successiva »
 
p. 32