BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 34

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


faciendum docet in principio Evangelii, et nos in libro de hystorio-
graphia examen hystoriarum sic posuimus.
Narrat Mattheus quod: cum recessissent Magi Angelus Domini apparuit
in somnis Joseph dicens "surge et accipe puerum et Matrem eius, et fugge in
Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes
quaerat puerum ad perdendum eum."
ubi quamquam videatur dicere,
quod post Magorum discessum fuerit admonitus Joseph ut fuggeret, nihi-
lominus cum Lucas interponat praesentationem in templo et reversionem
in Nazareth, censendum est quod illa continuano Matthei fuerit hystoriae
non hystoriatae rei, vel quod statim admonitus, voluit tamen prius facere
quae Lex iubebat, rationabiliter putans illud futurum de Herode perse-
quuturo puerum, moram hanc non praecessurum nisi Angelica admonitio
fuerit post praesentationem et habitum in Nazareth. Dicit nam Mattheus
de Iosepho admonito in somnis, qui consurgens accepit puerum et matrem
eius in nocte et secessit in Aegyptum. Fuggit ergo, non quia Deus hominis
iram timeret quem subito annihilasse potuisset, sed ut hominem se se
gerens nobis fuggiendi praeberet exemplum sicut dicit Atthanasius
in Apologetico quod in persequutione melius est fuggere, quam negare,
nisi fugga ipsa esset negatio. Item ne occisus in infantia sacramentum
regni, non idoneae <sic!> perficere perseverasset, nobisque fuggiendi
dyabolum, et membra eius et occasiones malefaciendi subtraheremus prae-
beret exemplum. Item sicut dicit S. Leo Papa, incunabula Hebraeorum,
et ubi primum legem prius acceperunt et famem prius sedaverunt et
durum servitutis iugum servi erunt, Christus visitavit, ut sanctificaret bene-
facta ac malefacta deleret. Item ut Idolatriam sicut Trismegistus Aegyptius
praedixerat contereret. Unde multi Patres propter verba Isayae 19: Ecce
Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et commo-
vebuntur simulacra Aegypti a facie eius
, dicunt quod intrante Christo in
Aegyptum commota sunt omnia simulacra, et corruerunt, ut Nicephorus
narrat. Alii dicunt in templo Hermipoli hoc accidisse Iesu in illud


pagina successiva »
 
p. 34