BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 36

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


ingresso, Eusebius tamen et alii hoc invisibiliter factum esse astruit.
Demones nam simulacrorum et conterriti fuggatique sunt. Multa dicuntur
etiam de Maria quae est......... laevis quoniam commorata est in
Aegypto sed dubiae fidei. Hoc tandem certum esto quod in Aegypto
quando intravit praedicatio Evangelii, idolatria deleta est et simulacra
destructa sunt et cognovit Aegyptus Deum suum et amplexatus est.
Fugatum ab Aegypto servavit Iudea. Mundus nam Gentilis Christum a
Iudeis non receptum amplexurus erat.
Et Mattheus addit: erat ibi usque ad interitum Herodis ut impleretur
quod dictum est a Domino per prophetam dicentem, in Aegypto vocavi
filium meum
. Quae verba sunt apud Osea <sic!> ut dicit Hyeronimus
et loquuntur de Iacobo ut genus est Israelitarum, sed in sensu mystico,
adimplentur in Christo hystorice quoniam ipse est verus Dei filius, vocatus
ex Aegypto, quae vocatio significat insuper totius Ecclesiae, id est corporis
eius vocationem et ereptionem ex Aegypto deque manu pharaonis, id est
de Mundo Diabolique imperio. Omnes plane qui Christo adherent sunt
filii Dei adoptivi ex Aegypto vocati post peccatum Adae. Christus autem
naturalis, ut dictum est.
De manifestatione Christi ex caede infantum dictum est prius. At
quanto tempore in Aegypto moratus est Christus discordes sunt scriptores.
Alii enim duobus annis, alii tribus, alii quinque fuisse ibi commoratum
volunt, sed verior est sententia Baronii a quo non longe distat Ammo-
nius, rediisse Christum ex Aegypto cum nonum ingressus fuisset annum.
Etenim natus est anno Herodis 29 ab Actiaca victoria inchoato, quando
confirmatus est in Regno ab Augusto imperatore. Herodes autem regnavit
ann. 37 ex Iosepho et aliis mortuusque est post pascha eius anni, Chris-
tus vero revertitur ab Aegypto iuxta Angeli mandatum Iosepho
quoniam Herodes iam defunctus erat mensibus multis in 7 Ianuarii.
Quando autem inquit Mattheus, venit in terra <sic!> Israel et cum
audisset quod Archelaus regnaret in Iudea pro Herodem timuit illuc ire, et
admonitus Ioseph in somnis secessit in partes Galileae et veniens habitavit
in civitate quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per
prophetam quoniam Nazarenus vocabitur
, etc. Quoniam igitur ex hac


pagina successiva »
 
p. 36