BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Catullus, Gaius Valerius - Carmina » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 38

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


habitatione Christus vocandus erat Nazarenus, non abiit in Iudeam, sed
secessit in Galileam, et ierunt Angeli. Iussio impleta est quoniam et Galilea
erat terra Israel in qua habitavit usque ad 30. annum, ubi annunciata fuit
eius conceptio per Gabrielem; cum autem quaerunt, ubi hoc testimonium
in prophetis invenitur: quoniam Nazarenus vocabitur, divus Hyeronimus
in prologo Bibliae dicit positum in Isaia, et quia non verba, sed sensum
attulit qui usus est omnium prophetarum. Propterea dictum est per
prophetas. Isayas autem, in cap. 11 ait: egredietur virga de radice Iesse, et
flos de radice eius ascendet
. Nazareth autem flos interpretatur cuius
odorem sensere Iudei; fructum percepere Christiani.

De his quae egit in Nazareth usque ad 30 annum et de
principio miraculorum in Chana. Art. 2.


Quid autem fecerit postea Iesus usque ad 30 annum nihil docet
Mattheus, sed Lucas ait quod vivebat cum parentibus et quidem
pauperem vitam, ut omnes Patres declarant qualem, Ioseph parens
fabrilem exercens artem, et mater de suo vivens labore, sicut dixit
Apostolus: Christus cum esset dives, pauper factus est. Addit tamen Lucas
quod: ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die sollemni
paschae, et ascendentibus illis consumatisque diebus, cum redirent remansit
puer solus Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius putantes esse
in comitatu, inter multitudinem et cognatos; ubi non inventum post triduum,
quaeritando invenerunt in templo disputando cum patribus
; hocque accidit
anno 12. aetatis eius cum stupore omnium, quoniam non vacabat libris sed
fabrili arte, ut ait S. Iustinus in dialogo cum Triphone, et ex Evangelio
Matt. 6. elicitur.
Hoc mysterio significatur quod qui utitur familiariter Iesu ammittit
eum, dum fruitioni eius quasi inquisitione diligenti iam peracta operam
dat. Nemo ergo putet se habere Iesum Dei sapientiam, quantum potest
haberi ita ut desinat inquirere. Is nam non quaesita requirit, sed in inqui-
sitione deficit, post triduum autem agnoscitur, cum monotriadis
mysterium additur et in tempio inter patres sacros non in palatiis
secularium, et haereticorum inter sophistas de Ecclesia Christi seques-


pagina successiva »
 
p. 38