BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Biblia, 4 Rg » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 40

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


tratos. Quomodo Christus in tempio doceat patres exterius scimus,
quomodo interius ubique, nemo novit nisi qui accipit.
Deinde Lucas ait quod: reversus in Nazareth erat subditus parentibus,
et proficiebat sapientia ac aetate apud Deum et apud homines
. De aetatis
ratione palam est secundum naturam, de gratia et sapientia forsan manifes-
tative dicendum est, non intrinsece et essentialiter. De incremento gratiae
seu meritorum Christi dictum est prius. De incremento sapientiae experi-
mentalis similiter in libro 8, et quamvis eius admiratio, et gratia cresceret
apud homines, nihilominus erat subditus parenti, et arte fabrili cum
Iosepho exercebatur. Iosephum autem defunctum esse prope 30 ann.
Christi, quoniam de ipso mentionem non faciunt Evangelistae postquam
crevit puer matri convenientius solatium auxiliumque. In anno quasi 30
in Cana Galileae vocatus ad nuptias primum fecit miraculum, ut ait Evange-
lista Ioannes: et manifestavit gloriam suam. Oportebat nam primum prae-
dicari a Ioanne Baptista, qui dixit: ut manifestaretur in Israel ego veni in
aqua baptizans
, etc. Quapropter centra authoritatem <sic!> Evangelistae
Ioannis Machomettus, et qui de infantia Salvatoris scripserunt alia mira-
cula, ante hoc factam <sic!> esse contendunt, quorum libros merito Gela-
tius damnat <de Ecclesia> Sancta Rom.
Quaestiones erunt
1. — Utrum convenienter Christus fuggerit in Aegyptum.
2. — Utrum Christus didicerit ab Aegyptiis aliquid de sua vita, ut
quidam falsiloqui scripserunt.
3. — Utrum reversus sit ab Aegypto in anno 9. suae aetatis.
4. — Utrum omnia simulacra Aegypti caeciderint Christo ingrediente
iuxta praedictionem Isayae, et Trismegisti.
5. — Utrum prophetae historialiter dixerint de Christo ingrediente iuxta
praedictionem, quod Nazarenus vocabitur, et de Aegypto vocatur.


pagina successiva »
 
p. 40