BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Tim » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 42

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


6. — Utrum prophetae historialiter dixerint quod cedes innocentum sit
gloria Christo.
7. — Utrum Christus post reditum vixerit in Nazareth ex arte fabrili.
8. — Utrum fecerit miracula ante 30. annorum.

De Beatae Virginis vita, virtutibus, meritis, donis et
operibus, ex potestativo, cognoscitivo et voli-
tivo. Cap. 4, Art. 1.


In omnibus iis quae in Salvatoris contingerunt infamia qualiter se
gesserit Beata Virgo, opere praetium est interloqui propter ea quae Evan-
gelistae scripserunt et contemplativi homines, suggerente Spiritu Sancto,
excogitaverunt, utque ordinate agnoscamus distinguenda sunt in ea quae
ad primalitatum manifestationem pertinent, ut operativi innotescat ratio.
Circa potestativum naturale dicimus eam non admodum supra
caeteras mulieres praevaluisse, neque nani natura aliud habere potuit, nisi
vires integras, temperaturam sanam, infirmitatis expertem, quam bono regi-
mine, ac frugali, incurrerit ab externis, vero labores et passiones sentit,
non tamen ad aegritudinem traducentes. Non nam custodia Angelica divi-
naque prudentia quae in statu innocentiae homines servabat ante
peccatum, illi defuisse putanda, quod et patres omnes contemplantur miri-
fice in tollerandis laboribus paupertatis aestum gelumque tam cum abiit in
montana, quam in Bettlem, et in Aegyptum iens et rediens et singulis
annis in templum, quam fuerit fortis nemo non considerat. Talem decebat
esse Dei matrem. De qua typice dixerat Salomon: Mulierem fortem quis
inveniet? Procul et de ultimis finibus praetium eius.
Circa potestativum supernaturale, cum gratiis abundaret dicimus
parcum fuisse. Non nam videtur S. Th. usa fuisset gratia miraculorum in
vita sua, sicut docet in 3. p. q.e 27. Quod verum est de miraculis mani-
festis, usque ad conceptionem verbi; non nam opus erat ad doctrinam
probandam, neque ad aliorum utilitatem, quae si qua fuit, clam fuit. Mira-
cula ergo, quae solet Machometus dicere, de palma quando genuit Chris-
tum, et de huiusmodi, vana sunt. A conceptione verbi, usque ad ascen-


pagina successiva »
 
p. 42