BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ovidius Naso, Publius - Tristia » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 44

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


sionem, nec miracula fecisse legimus. Haec nam propria Christi erant largi-
taque Apostolis ad praedicandum confirmandumque doctrinam fidei.
At Beatae Virginis munus non fuit palam praedicare.
Mulierum nam non est munus, ut Apostolus docet. Impetrasse
tamen miracula a Christo scimus per hoc quod petiit in Cana Galileae. At
post Christi ascensionem, quoniam Albertus in Mariali quem sequitur S.
Ant.s, et alii patres hanc gratiam Spirito Sancto habuisse docet.
Putandum est miracula edidisse multa ad Ecclesiasticorum aedificationem,
quorum magistra fuit, et ad consolationem miserabilium vpersonarum.
In morte autem multa facta esse miracula, et sepulchrum eius mira-
culosum esse Metaphrastes et alii testantur. Postea vero nulla est ratio
quae miraculis Beatae Mariae Virginis non sit glorificata.
Circa cognoscitivum dicimus Beatam Virginem habuisse scientiam
naturalem tantam quanta viatoribus opus est, ad supernaturalia cognos-
cenda. Non nam phisicas <sic!> methamaticas <sic!> disciplinas
profitebatur, sed quoniam horum doctrina opus erat ad intellectum Scrip-
turarum, Beatae Virgini non defuit. Omnes nam patres in templo inter
sacras puellas educatam esse docent, et assidua Scripturarum lectione didi-
cisse omnem Theologiam Mosaicam, et fidem de trinitate, et Verbi incar-
natione. Quapropter nihil ignoravit contrarie more eorum qui contradicunt
Scripturis et sensibus Sanctorum nec privative quasi spernens scire ea quae
scire oportebat, quando oportebat, sed qu ando non poterat, ignoravit.
Autem multa negative quae ad ipsam non spectabant, vel tunc et quando
non spectabant aut non poterant sciri. Licet ergo cognosceret incarnationis
mysterium, non tamen poterat scire quod de ipsa Deus incarnaretur, nec
quomodo. Unde ait: quomodo fiet <istud>..., etc. Et in quibus non potuit
esse sciens, speciales habuit revelationes, ut mox aperiemus. Hoc autem
verum esse patet, quoniam cum amisisset Iesum, non cognoverunt parentes
eius. Ait Lucas: et quaerebant eum inter cognatos, et in comitatu, et
iterum dicente Iesu: nesciebatis quia in his quae patris mei sunt oportet me
esse
. Et subdit Lucas: ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad
eos
, etc. Loquitur autem de Iosepho et de Maria. Qui autem imagina-


pagina successiva »
 
p. 44