BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 46

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


tionem falsarii illi tribuunt vel in somnis, vel in eo quod putavit Christum
esse in comitatu, ut arguit Gerson, non satis probantur. Non nam
consensit unquam in falsis opinionibus. Sed possibile existimavit ita esse.
Nullus nam peccato non interfectus probeque institutus assentitur iis
opinionibus falsis pro certo, quas imaginatio suggerit, sed suspendit
sententiam habetque eas ut possibiles, non ut veras. Imo Plutarchus
quaeres <sic!> experimenta proficientium in virtutibus, docet, in proprio
opusculo tunc se profecisse arbitrandum unicuique cum nec somnia contra
virtutem impura insurgunt, quod verum est de elicitis ab anima, et adde
quod etiam si insurgunt ex suggestione exterorum animus probe affectus
non consentii. Et nos quotidie experimur ita esse tum in somnis de rebus
speculativis quam de moralibus, quanto magis Beatae Virginis animus
purgatum omni vitio et spiritus animalis passionibus solutam vitiosis, falsi-
sque numquam consensisse suggestionibus. Ablato autem consensu, nullus
inerit error, praesertim cum Abros. <sic!> in libro de Virg. doceat
somnum numquam caepisse Beatam Virginem nisi propter necessitatem, et
parce, et se Dei custodiae commendando prius. Quod nos facimus in
completorio canentes: Procul recedant somma, et noctium phantasmata...,
etc. Fidem divinorum summam, ex parte sui absque geritation <sic!> fuisse
in Maria dicimus, etiam a principio suae sanctificationis. Anima nam eius
corpulentia non fuit obruta sicut in caeteris filiis Adae. Similiter etiam ex
parte obiecti, sed in utraque crevit paulatim de virtute in virtutem, et de
remisso gradu in intentiorem. Fuit nam, ait Rupertus, in sua
conceptione ut aurora, in Verbi conceptione ut luna, in sui ascensione in
Caelum uti Sol. Quapropter non est ulla creatura, quae ipsi possit in
aliqua virtute aequari. Nam in Christo est omnis plaenitudo divinitatis
corporaliter et omnes thesauri sapientiae, et scientiae, sed Christus fuit in
Maria ab initio per affectum, post Angeli salutationem corporaliter, post
nativitatem, maternaliter. Ergo nulla creatura est illi comparanda. Prop-
terea Anselmus, Chrysost., Ephrem Syrus, et alii patres extollunt
eam super omnes choros Angelorum. Multae filiae congregaverunt divitias;
sed Maria superegressa est universas. Propterea ait: Beatam me dicent


pagina successiva »
 
p. 46