BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


Quemadmodum Athenienses teste Suida decimo die a nativitate
infantibus nomina imponebant post certa sacrificia, et Romani ottavo die
cum sollemnitate consimili, et aliae nationes certis temporibus, ita etiam
Haebreis mos fuit ut ottavo die cum circumcideretur nomina dare, ut
Christiani faciunt in baptismo et rationabiliter (ait Cyprianus) neque nam
fas est habere nomen eum qui Deo non dum oblatus est octavumque diem
eligi in Veteri lege quoniam octava post seculorum septimanam dat nobis
aeterni patris haereditatem. Omnia autem in figura contingebant illis.
Nobis vero dies non expectatur octavus, quia magis urget sacramenti
necessitas, quam ratio misterij.
Morem autem bonum Christus observatione hac comendavit, dum
nominis impositionem die ottavo accepit.
Et quidem non illi impositum est nomen, sed vocatum ut notat
Bernardus quod etiam vocatum ab Angelo priusquam in utero concipe-
retur, non tamen impositum. Impositio nam pertinet ad aeternum patrem.
Unde Joseph dictum est: pariet filium, et vocabis nomen eius Jesum
et sic praedixit Isayas: Vocabitur tibi nomen novum, quod os domini nomi-
navit.
Nomina nam imponuntur ab essentia rei, quam significant. Est
nam imperfecta definitio, quoniam vero Christi essentia divina est innomi-
nabilis ab effectu notatur quibus se se ad extra effundit. Effudit autem se
in creatione, quando Ideas rerum omnium expressit et tunc vocatur
Verbum Dei expressum. Verbo, nam, omnia creavit, ut dicit Joannes p.o.;
iterum effudit se in gubernatu rerum et tunc vocatur Deus, a voce Theos
quasi videns. Videndo nam omnia providet omnibus. Tandem effudit se in
redemptione generis humani, et sic vocatur Jesus idest salvator, ut inquit
Angelus ad Josephum propterea vocabis nomen eius Jesum. Ipse nam
salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Salvare nam est actus
essentialis seu per se salvatoris. Esse autem per se salvatorem, nulli
competit nisi soli Deo. Idcirco per se illi convenit et idcirco est nomen
novum, ut praedixit Isayas. Nam et si Josue, et Jesus filius Josedech hoc
nomen habuerunt tamen analogice conveniebat illis tamquam praefiguran-
tibus Christi salutem in sacerdotio, et regno quod obtinuerunt, nec erant
Jesus nisi per respectum ad nostrum Jesum Christum. Qui autem dicti


pagina successiva »
 
p. 14