BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 48

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis

omnes generationes et Elisabeth: Beata (inquit) quia credidisti. Hinc
error crassus Lutheri damnandus quod fides centurionis, ut ait, excessit
fidem Mariae, propterea quod Christus ait de illo: non inveni tantam fidem
in Israel
; ubi sane de Iudeis loquitur quibus praedicaverat, et miracula
fecerat, et non receperunt eum. Alioquin fides et Ioannis Baptistae, et
Simeonis, et Annae, et Magorum esset inferior fide centurionis, quod
nemo sanus dicet. Quapropter Beata Virgo a S. Ignatio vocatur nostrae
religionis magistra
, et a Bernardo mater credentium ab Ambrosio
magistra Ioannis Evangelistae loquentis mysteria, et ab Ecclesia omnium
haeresum interemptrix, ob fidei suae eminentiam. In hac fide adeo profecit
ut cunctos theologos superarit, per ea enim quae experta in se est de filio
suo, facta sunt sibi mysteria Christiana evidentissime credibilia. Illi nam
datur scire, ait Ber., cui datur experiri. Experientia dabat scientiam quod
ipsa concepit sine viro, et sine dolore, et quod Angelus dixerat se pari-
turam Dei filium. Quod autem Christus esset Dei filius non videbat,
quoniam erat viatrix, sed evidenter ex iam expertis credebat. Intellexit
autem quoniam credidit <sic!>. Unde supra caeteros theologos de fidei
sacramentis iudicare potuit.
Attamen et infusam illi scientiam erga multa intuisse oportet, ut S.
Bernardinus in tractatu de Beata Virgine praedicat: perfectam nempe illi
in sua sanctificatione gratiam superinfusam fuisse, atque lucem sapientiae
qua creaturas, et creatorem, et Spiritus, et omnia bona amplectenda, et
omnia mala fuggienda, intelligenda. Albertus in Mariali addit et perfec-
tionis luminis infusionem, quam <sic!> quod Adam in sopore, Paulus in
raptu, Ioannes in pectore Christi acceperunt. Item et cognitionem matu-
tinam et vespertinam Angelorum. Quamobrem non modo lumen accepit
ad intelligendum, sed etiam species intelligibilium ita ut possit absque


pagina successiva »
 
p. 48