BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ovidius Naso, Publius - Tristia » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 50

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


animalis spiritus ope superiora intelligere. Non nam a p.° habebat species
nisi forsan secundum Augustinum platonizantem. Propterea igitur facile ei
fuit semper in contemplatione esse, quoniam sensuum ope non indigebat,
et cum operabatur aliquid a cogitatione divinorum non desistebat, sed ipsa
operatio, et res operata suggerebant occasionem cogitandi de Deo,
quoniam operatur in nobis, et quando praescripserit, ut ipsa sic opera-
retur. Nihil enim vacuum est rationum divinarum, nec res minima est quae
Deum maxime non manifestet quaeritanti. Quapropter profecit in hac
scientia infusa, usque ad mortem, maxime autem ab incarnatione Verbi, ex
qua plus, et ad plura porrexit augeri. Igitur et cum Apostoli in quaestio-
nibus non revelatis dissiderent, possibile est ab ipsa seorsum edoctos fuisse
quamquam scriptura hoc non dicat, nisi quia perseverabant in doctrina
Domini cum Maria matre eius, iam facta Ioannis contubernali, ex quo
accepit eam discipulus in suam, commendatam a Christo, in cruce
pendente, sicut omnes exponunt doctores.
Nec modo scientia infusa ornabatur, sed revelationes habuit innu-
meras praeter illam insignem qua ab Angelo Gabriele facta est certior,
quod futura esset mater domini. Angelorum nam conversatione fruebatur,
ut ait Ambrosius, et cum filium gestabat dum sola erat, quid non potuit
ab ea sciscitari docerique dum studiose, non curiose scrutabatur. Non
tamen propterea approbem quod Machomettus narrat eam a filio
publice ipsam defendente allocutiones habuisse. Non nam propalandus
erat in Israel usque ad praedicationem Ioannis, ut dictum ex Evangelio
nobis est. Ergo si Paulus et Moyses viderunt Deum per essentiam in raptu,
multo magis hoc de Beata Virgine longe puriori Deoque longe coniunctiori
asserendum est. Denique omnia dona Spiritus Sancti affulsisse palam fit,
ergo Spiritum scientiae et sapientiae et intellectus et consilii, et fortitudinis,
et pietatis, et timoris domini propter se. Sed propter nos etiam gratias
gratis datas habuisse omnes docet Albertus, quamquam S. Thomas
neget dona miraculorum et alii linguarum, quoniam non erat praedicatura;
sed verum est palam. Tamen in secreto docuisse testantur discipuli
Apostolorum; indiguisse etiam videtur linguarum dono, ut colloqueretur
cum Magis, et cum illis quae ex diversis regionibus ad visendum eam, ut


pagina successiva »
 
p. 50