BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Campanella, Tommaso De cerimonialibus - p. 52

Campanella, Tommaso

De cerimonialibus Iesu Christo observatis


celeste prodigium, teste Ignatio, adventabant; ergo et ad respondendum
docendumque multa, Albertus et Ant.s ita opinantur nobiscum. De
curatione infirmorum dictum est prius, at de dono prophetiae nulla est
controversia. In hoc nam excessit omnes prout patet ex mirabili suo
cantico: Magnificat anima mea…, etc., et Isaias accedens ad prophe-
tissam praefiguravit accessum ad Mariam, uti patres exponunt. Ergo et
canonicam Scripturam condidit formaliter et non quia refertur solum a
Luca. Quod si litterae Beatae Virginis quae Messanae conservantur, non
sunt inter canonicas relatae, sicuti canticum hoc accidit ex incertitudine,
quod sint eius; sicuti et de illis ad Ignatium dicendum est. Si nam Eccle-
siae perfecte constaret, quod essent litterae Beatae Virginis procul dubio
super omnes scripturas Apostolorum acceptarentur in canone. Discre-
tionem spirituum in ea fuisse, ex interpretatione sermonum nil dubi-
tandum, cum haec dona prophetiae sint affinia, et sanct orum multis
affluerint; ergo et in Beata Virgine.

De meritis, gratiis, et profectu Beatae Virginis in eis
immenso per sanctas operationes interiores, et exte-
riores. Art. 2.


Tantis praeditam donis, atque virtutibus meruisse per actus charitatis
et donorum aliorum sibi incessanter augmenta gratiarum oportet, prae-
sertim in obsequio praestito sanctissimae proli, in cuius contemplatione, et
tractatione tota versabatur vigilando, et dormiendo. Quamquam nam
Damasc. in oratione prima de dormitione Deiparae dicat, omnium
bonorum initium medium et finem fuisse Mariae conceptionem Verbi, et
securitatem, et perfectionem, et Bernardinus in Ser. 51. tantam accepisse
gratiam dicat Beatam Virginem in conceptione, quantam viatrix capere
potest. Unde Scolastici multi putant ex tunc non potuisse amplius mereri.
Commuta <sic!> iam sunt omnia merita, et gratiae quoniam facta est Mater
Dei. Nihilominus putandum est ipsam, ut filii aemulam crevisse aetate


pagina successiva »
 
p. 52