BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius (Pseudo) - Catalepton » Ficino, Marsilio Commentaria in Philebum Platonis - p. 239

Ficino, Marsilio

Commentaria in Philebum Platonis De summo bono



Quomodo Deus mentes illuminet et quomodo Prometheus
divinum lumen coelitus in nos traiecit, in quo consistit ars
dividendi, uniendi, demonstrandi. Cap. XXVI


Plato in sexto de Republica disputat, quemadmodum quod in
mundo corporeo praestantissimum est, id est, sol, colores
eodem lumine producit in materia et in oculis visum, quo sub-
tracto nec videbuntur colores, nec visus videbit quicquam, ita
quod in mundo superno primum, hoc est, ipsum bonum et
unum rerum principium species rerum mentesque omnes suo
procreat lumine, eodemque fulgore et mentes illustrat et species.
Qui sane splendor gratiam rebus omnibus praestat, et veritatem
mentibus exhibet et scientiam, dum illustratas mentes
cum rebus illuminatis coniungit. Unde et hoc apud Platonicos
ratum est lumen esse mentium ad intelligenda omnia eundem
ipsum Deum, a quo facta sunt omnia. Quod secutus Diony-
sius Areopagita in libro de Angelica Hierarchia scribit: Que-
madmodum solis radius per coelos, ignem et aerem descendit in
oculos, ita Dei lux per supremum, medium et postremum ange-
lorum exercitum in animam penetrat.
Sicut enim sol illuminat quamlibet stellam sine medio et
rursus aliam per aliam, sic Deus quamlibet mentem tum absque
medio tum aliam per aliam.
Profecto ex Timaeo Platonis colligitur mentem ipsam divi-
nam, quam Seraphin Hebraei nuncupant, tria quaedam habere
officia: nam et ad ipsum bonum a quo manat caput attollit,
quod de auriga animi in Phaedro scribitur a Platone; et pectus
secum ipsa retinet, dum sui ipsius pulchritudinem contempla-
tur, quod in circumspectu suo ac sede manere in Timaeo nuncu-
pat; et ad inferiora femur providendo porrigit et creando, ex
quo patrem nominat et opificem.


pagina successiva »
 
p. 239