BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sophista » Ficino, Marsilio Commentaria in Philebum Platonis - p. 253

Ficino, Marsilio

Commentaria in Philebum Platonis De summo bono


cum causa producat et ipsum et quae sub ipso, ipse vero se non
producat. Non ergo vis effectus istius ad paria se extendet cum
vi causae, quia est vis impar. Sin autem infinita sub eo essent,
ad paria se extenderet. Item decrementum motus est ad imper-
fectum; imperfectio ad defectum; defectus denique ad interi-
tum. Deficit ergo vis quae minuitur. Minuitur autem vis causae
in effectibus paulatim. Ex his coiligitur rerum species certo esse
numero definitas.
Singula vero sub speciebus infinita dicuntur, propterea quod
species, ut de ideis probavimus, aeternae sunt. Semper ergo
agunt, ne sint otiosae. Quaeque vero plurimis se com-
municat, quibus intereuntibus, nova, ut Platonici volunt, sine
fine succedunt. Quare in infinitum generatio et varietas singu-
lorum progreditur. ldcirco Orpheus, cum de natura loqueretur,
ait, ἀτελής τε τελευτή, infinitus finis: illud quidem arbitror
propter singula; hoc autem propter species definitas. Item de
Saturno dixit: Qui destruis omnia iterumque resuscitas,
insolubilia vincula possidens per infinitum mundum Saturne
aeternitatis universae genitor, Saturne multiplici consilio prae-
dite. In his primo dicit quod ipsa divina mens, Saturnus,
gignit omnia, et perimendo in nova permutat; ubi infinitatem
generationis singulorum indicat. Et ut terminum induceret, ait:
Qui habes insolubilia aeternitatis vincula per infinitum mun-
dum. Nam per aeternas species generationem infinitam certo
sistit continetque in termino. Et quae destructa sunt ex eisdem
reficit speciebus, ut, licet in mundo mutentur singula, recreando
tamen per similes species, et similia nulla umquam deficere
videantur. Ideo in universali hymno Deum vocavit Ἀρχήν τ'ἠδέ Πέρας
id est, principium et finem. Nam idem terminal certis


pagina successiva »
 
p. 253