BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Ficino, Marsilio Commentaria in Philebum Platonis - p. 75

Ficino, Marsilio

Commentaria in Philebum Platonis De summo bono


quare naturae eorum viresque discretae. Unde singulis corpori-
bus singulae insunt propriaeque naturae. Ex his proprii motus
fiunt. Proprios singulorum motus sequuntur opera propria sin-
gulorum in quae naturae corporum motusque nituntur ut effici-
ant et effecto opere conquiescant. Neque enim quaelibet a quo-
libet sed a propriis quibusdam propria quaedam fiunt, ab hom-
ine homo, a ficu ficus, ab igni calor. Quis autem negabit finem
esse cuiusque naturae effectionisque id ipsum in quod proprie
semperque nititur eius impetus et in quo denique cessat.
Praeterea omnis corporum motus aut eo tendit ut vitet interi-
tum aut quod sibi conveniens est adsciscat aut perimat contrar-
ium simile gignat: dum vitat et adsciscit ad sui ipsius conserva-
tionem movetur; dum perimit atque gignit ad similis genera-
tionem. Omnium ergo corporalium motionum conservatio gen-
eratioque est finis.
Accedit ad haec quod si natura corporis alicuius dum agit ad
aliquem effectum determinatum non tenderet, omnes ei effectus
indifferentes essent. Quod autem aeque se habet ad multa non
magis unum e pluribus quam aliud efficit. Quare unumquodque
corpus vel omnia faceret vel nihil. Utrumque impossibile est.
Nam quod facit omnia primum rerum principium est. Quod
agit nihil est otiosum. Quare ad certum quendam tendit effec-
tum; certus autem eventus actionis finis cognominatur.
Item corporis vis aut casu in opus incidit aut necessaria
quadam intentione naturae. Non casu, quia in quaecumque
opera quodcumque corpus incurreret, atque ita quaelibet a qui-
buslibet fierent, neque certo res semine indigerent et illud
Lucretii eveniret. Nam si de nihilo fierent ex omnibus rebus
omne genus nasci posset; nihil semine egeret, e mari primum
homines, e terra possit oriri squamigerum genus et volucres
erumpere coelo
. Et profecto quod casu fit raro contingit, nec


pagina successiva »
 
p. 75