BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sophista » Ficino, Marsilio Commentaria in Philebum Platonis - p. 395

Ficino, Marsilio

Commentaria in Philebum Platonis De summo bono


Quocirca et necessitatem Orpheus Deum vocat, cum ait, Fortis
necessitas omnia continet
. Et in decimo de Republica Plato. Est
itaque materia ad esse et non esse indeterminata potentia et ad
omnes formas indifferens inchoatio. Est igitur indiga termini.
Est itaque infinita.
Atque ut est omnibus unus communis actus, non unus
numero, specie aut genere, sed quia ab uno ad unum, ita omni-
bus una est communis materies, quae ideo dicitur una, quia
unius Dei supereminentiam sequitur, et uni actui est subiecta.
Neque ex eo quod incorporeis haec materia convenit in
eisque incorporea, ideo a corporeis dissentit formis, nam et in
his quoque est incorporea; antecedit siquidem quantitatem,
cuius dimensionibus corpora constant. Immo quae hic qualita-
tibus et viribus incorporeis sufficit, illic quoque ideis sufficiet.
Illic quidem corporate aliquid quodammodo sustinet, corporum
scilicet rationes. Hic nonnihil incorporale, impartibiles quali-
tates.
Quod autem omnibus post Deum rebus haec subsit materies,
iterum sic ostenditur. Quae a principio illo fiunt se ipsis non
sunt neque enim principio indigerent. Inde igitur esse actumque
accipiunt, esse enim praesentem actum in rerum natura signifi-
cat. Aut ergo praeter hunc essendi actum aliud quicquam in se
continent, aut nihil. Si nihil aliud, actus hic purus est sine omni
privatione, liber ab omni circumscriptione subiecti, unum peni-
tus, infinitus vigor atque exuberans, omnem excludens termi-
num, per se subsistens. Et quia in se ipso existens, ideo ab se
ipso. Id autem soli primo Deo convenit. Ergo actus ille aliquid
aliud habet annexum, ne sit primum, ne infinitum, ne se ipso
subsistens, et in alio est ut subiecto, ne sit ut primum vigore
plenissimum. Est ergo in sequentibus omnibus et actus simul et


pagina successiva »
 
p. 395