BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Empedocles - Fragmenta » Ficino, Marsilio Commentaria in Philebum Platonis - p. 425

Ficino, Marsilio

Commentaria in Philebum Platonis De summo bono


primo est agendum. Tam vero de infinito quam de ter-
mino hunc in modum tractandum praecepit. Ut cum utrumque
videamus per multa divisum atque dispersum, conemur in unam
communem naturam singulis competentem utrumque colli-
gere, atque ita considerare quo pacto utrumque unum est et
multa. Haec solita illa Platonis praeceptio est et multis in dialo-
gis repetita; ut cum omnia post Deum et unum et multa sint,
unitatem illorum et multitudinem investigemus, hocque facia-
mus in singulis. In cunctis autem individua multa cum praeter
scientiam sint, in una specie consideremus; species multas ut
arum intelligatur principium uno in genere contemplemur.
Petit Protarchus planiorem orationem. Socrates ita se aperit,
Duo primum investiganda, inquam, infinitum atque finitum. Et
cum supra dixisset terminum, hic in modo tractandi proponit
terminum habens. Concretum enim notius quam absolutum. Et
ab infinito incipit. Ubi multitudinem in eo utpote notiorem
prius reperit, deinde in unum rediget. Haec ergo tractanda sunt,
hic est tractandi modus.

Sequuntur divulsae quaedam annotationum reliquiae ex
eisdem Marsilii lectionibus collectae. Commentaria vero
Marsilii ordine disposita breviter sunt in ipso Philebi textu.

De intelligentia et voluptate eorumque mixtura

Porphyrius inquit felicitatem dici posse simplex bonum
quoniam voluptas intelligentiae vix ab ipsa distinguitur. Cum
enim intelligentia est in summo gradu penitus expedito, ipsa sua
expedita summitas est voluptas intima. Ut etiam Plotinus
inquit. Tunc vero maxime est simplex atque unum. Gauder vero


pagina successiva »
 
p. 425