BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 22

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

ad sationem farris agrum, ex quo alius fructus sublatus sit,
quam eum, qui vicibus cessat
».
Triticum intelligit, quod fertili et pingui
terra eget, ut ait Plutarchus, unde etiam dicitur:
σῖτον ἐν πηλῷ φυτεύετε, τὴν δὲ κριθὴν ἐν κόνει.
<74> Legumen. Varro De re rustica: «Ne-
que in pingui terra omnia seruntur recte neque in macra nihil;
rectius enim in tenuiore terra quam ea quae non multo indi-
gent succo, ut cythisum et legumina praeter cicer: hoc enim
quoque legumen, ut cetera quae evelluntur e terra, non subse-
cantur ut fruges, quae quod ita leguntur, legumina dicta. In
pingui rectius quae succi sunt maioris, ut olus, triticum, siligo,
linum. Quaedam etiam serunda non tam propter praesentem
fructum quam in annum prospicientem, quod ibi subsecta
atque relicta terram faciunt meliorem. Itaque lupinum, cum
†dominus siliculam coeperit, numquam fabalia si ad siliquam
non ita pervenit, ut fabam legere expediat
».
<75> Viciae. Varro: «Vicia dicta est a vin-
ciendo quod item capreolos habet, ut vitis, quibus, sursum
vorsum serpit et ad scapum lupini aliumve calamum ad quem
haereat id solet vincire
».
Tristisque. Macrobius: «Tristis pro amaro
translatio decens est, ut:
tristisque lupini.
Et ita Ennius in libro Saturarum 4°:
neque triste quaeritat sinapi,
neque caepe maestum
».
Lupini. Columella libro 2: «Sed ex his,
quae rettuli, sementibus idem Saserna putat aliis stercorari


pagina successiva »
 
p. 22