BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Triumphi » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 172

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Angelus: Servius ponit ad meridionalem
plagam, sed falso, cum Varro ait ad hibernum exortum, quod,
si est alsi [...]
<304> Iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno.
Horatius:
Quae simul inversum contristat Aquarius annum.
Valerius Probus: «Aquarius hiemem et
Pisces finiunt; ab iis ver incipit, hoc est ab Ariete
».
<306> Nec minor usus erit, quamvis Milesia magno.
Angelus: Servius hic fallitur: non enim tin-
gebantur Mileto tantum, ubi purpura, lanae.
Mutentur. Lege Servium et titulum 'De
emptione et venditione
' in libro 18 Pandectarum.
<311> Incanaque. Varro: «Ut fructum ovis
e lana ad vestimentum, sic capra pilos administrat ad usum
nauticum et ad bellica tormenta et fabrilia vasa
». Idem: «Se-
nes tondentur, quod magnis villis sunt, in magna parte Phry-
giae; unde cilicia et cetera eius generis solent fieri. Sed quod
primum ea tonsura in Cilicia sit instituta, nomen id Cilicas
adiecisse dicunt
».
<312> Cinyphei tondent hircis. Valerius
Probus: «Cynyps oppidum est et flumen Aphrycae regionis
Garamantum, apud quos hirci villosissimi nascuntur, quos ton-
dent ad cilicia, quibus nautae utuntur
».
Tondent. Pro 'tondentur'. Priscianus in
8: ut in II Aeneidos:
Accingunt omnes operi


pagina successiva »
 
p. 172