BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 173

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


et
nox humida caelo
praecipitat
,
scilicet 'se'.
Hircis. Columella libro 8: «Caper, cui
sub maxillis binae verrucolae collo dependent, optimus ha-
betur, amplissimi corporis, cruribus crassis, plena et brevi cer-
vice, flaccidis et praegravantibus auribus, exiguo capite, nigro
denso et nitido atque longissimo pilo. Nam et ipse tondetur:
Usum in c<astrorum> a<c> m<iseris> v<elamina> n<autis>
».
<314> Pascuntur. Priscianus in VII:
«Accusativo quoque passiva inveniuntur coniungi, sed figu-
rate, ut 'absciditur manum', 'frangitur pedem', 'sanatur ocu-
lum', 'rumpitur aurem'. Virgilius in V:
intentaque brachia remis
intenti expextant signum
.
Idem in 3 Georgicon:
Pasc<untur> v<ero> s<ilvas> et s<umma> Lycei
».
<319> Quo minor etc. Male hic Servius.
<322> At vero. Varro: «Aestate cum prima
luce exeunt pastum, propterea quod tunc herba rorida meri-
dianae, quae est aridior, iucunditate praestat. Sole exorto †puro
propellunt, ut redintegrantes rursus ad pastum alacriores fa-
ciant. Circiter meridianos aestus, dum defervescant, sub um-
briferas rupes et arbores patulas subiiciunt, quoad refrigerato
aere vespertino rursus pascunt ad solis occasum. Ita pascere
pecus oportet, ut adverso sole agat: caput enim ovis molle
maxime est. Ab occasu parvo intervallo interposito ad biben-
dum appellunt et rursus pascunt, donec contenebravit: iterum
enim iucunditas in herba redintegravit
».


pagina successiva »
 
p. 173