BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 174

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas.
Columella libro 8: «De temporibus autem pascendi
et ad aquam ducendi per aestatem non aliter sentio, quam ut
prodidit Maro:
Lu<ciferi> p<rimo> c<um> s<idere> f<rigida> r<ura>
c<arpamus>, d<um> m<ane> n<ovum>, d<um> g<ramina> c<anent>
etc.
Inde, ubi quarta s<itim> c<aeli> c<ollegerit> h<ora>
ad puteos, aut alta greges ad stagna
perducamus medioque die, ut idem ait, ad vallem, 'sicubi' etc.
Rursus deinde iam mitigato vapore compel-
lamus ad aquam, etiam per aestatem id faciendum est et iterum
ad pabulum perducamus:
solis ad occasum, c<um> f<rigidus> a<era> v<esper>
temperat, et s<altus> r<eficit> i<am> r<oscida> l<una>
».
<325> Novum. Macrobius libro primo Sa-
turnalium
: «Item phaneta appellant ἀπὸ τοῦ φαίνεσθαι, ἐπειδὴ
φαίνεται νέος
quia sol cotidie renovat sese; unde Virgilius:
mane novum
».
<328> At cantu querulae rumpent arbusta cicadae.
Hesiodus:
Ἥμος δὲ χλοερῷ κυανόπτερος ἠχέτα τέττιξ
ὄζῳ ἐφεζόμενος θέρος ἀνθρώποισιν ἀείδειν
ἄρχεται
.
<338> Littoraque halcyonem resonant, acalanthida
dumi
. Valerius Probus: «Acalanthis est ea,
quae graece dicitur acanthis, dicta est latine carduelis a carduo.
'Dumi' vocantur aspera loca inculta collinosa, alii lusciniam
».


pagina successiva »
 
p. 174