BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 175

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<339> Libyae. Homerus in quarto Odys-
seae
:
καὶ Λιβύην, ἵνα τ' ἄρνες ἄφαρ κεραοὶ τελέθουσι.
τρὶς γὰρ τίκτει μῆλα τελεσφόρον εἰς ἐνιαυτὸν
ἔνθα μὲν οὔτε ἄναξ ἐπιδευὴς οὔτέ τι ποιμὴν
τυροῦ καὶ κρειῶν, ἠδὲ γλυκεροῖο γάλακτος·
ἀλλ' αἰεὶ παρέχουσιν ἐπηετανὸν γάλα θῆσθαι·

<340> Et raris habitata mapalia tectis.
Valerius Probus: «Loca deserta Punica». «Numidae mapalia
vocant tecta sua, quae subducta sunt manibus suis post amis-
sum regem Persea inversa pro domicilio habere coeperunt
».
<342 sq.> Pascitur itque pecus longa in deserta sine
ullis hospitiis
. Varro: «Contra illae in sal-
tibus quae pascuntur et a tectis absunt longe, portant secum
crates aut retia, quibus cohortes in solitudine faciant, ceteraque
utensilia. Longe enim et late in diversis locis pasci solent, ut
multa milia absint saepe hibernae pastiones ab aestivis
».
<343 sq.> Tantum campi iacet, omnia secum armentarius
afer agit
. Varro tamen distinguit armenta-
rium a bubulco: «Nec, si possunt in agro pasci, armentarius
non aliud ac bubulcus. Armentum enim id quod in agro na-
tum non creat, sed tollit dentibus. Contra bos domitus causa
fit ut commodius nascatur frumentum in segete et pabulum
in novali
».
<345> Amyclaeumque. Laconicum.
Cressamque pharetram. «Cretensem quia ibi
optimi sagittarii sunt
». Valerius Probus.
<346> Non secus ac patriis acer Romanus in armis.
Quintilianus libro 9, 144.
<347> Iniusto sub fasce viam cum carpit.
Nicander:
Τὴν δ' ἀπὸ θρηικίου νομέες ποταμοῖο φέρονται,


pagina successiva »
 
p. 175