BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 5

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<7> Liber. Ex Macrobio in primo Satur-
nalium
. Eundem esse Liberum et solem multis a Macrobio
argumentis ostenditur sed et Euripidis et Aeschyli auctoritate,
itemque Orphei cuius hic versus:
Ἥλιος ὃν Διόνυσον ἐπίκλησιν καλέουσιν.
Et alibi:
εἷς Ζεὺς εἷς Ἀίδης εἷς Ἥλιος εἷς Διόνυσος.
Qui a Romanis Liber dicitur quod vagus sit sol. solem vero
esse terrenae fecunditatis auctorem idem poeta prophano osten-
dit exemplo:
Saepe etiam steriles incendere profuit agros.
Si enim hominum commento ignis adhibitus multiplex praestat
auxilium, quid ascribendum est aethereo solis calori? Ideoque
et luna Ceres quia pariter fertilitatibus glebae et maturandis
frugibus vel nocturno temperamento vel diurno calore mode-
rantur.
Ceres. «Hoc loco vult intelligi Lunam
Cererem, a creando dictam, quia maturet fruges, Solem Li-
berum, quia libere pervagetur per aera, vel quia eius fulgor
aliorum siderum lumina perstringat, vel quia maturet vineas
».
Ovidius in 4° Fastorum de Cerere sic
ait:
Prima Ceres homine ad meliora alimenta vocato
mutavit glandes nobiliore cibo.

<8> Chaoniam. «A Chaonia, regione Epiri,
in qua Dodonei Iovis est oraculum a loco dictum Dodone


pagina successiva »
 
p. 5