BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Dionysius Periegetes - Orbis descriptio » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 176

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

ὃν Πόντον καλέουσι· τόθι θρήικες ἀμορβόν,
κριοφάγοι μήλοισιν ἀεργηλοῖσιν ἕπονται.

Fasce. Nonius sub 'consule' exponit.
<351> Rhodope. Valerius Probus: «M<ons>
Thraciae
».
Quia est γαμμοειδής, ut ait Servius. Lege
et Aratum in principio, ubi describit Anguem inter Ursas.
Sub axem. «Idest septentrionem». Valerius
Probus.
<369> Corpora magna boum, confertoque agmine cervi.
Cornelius Tacitus: «Cibi simplices, agrestis
poma, recens fera aut lac concretum
».
<372> Formidine. Idest indagine.
<375> Et magno laeti clamore reportant.
Cornelius Tacitus in libello de moribus Germanorum:
«Solent et subterraneos specus aperire eosque multo insuper
fimo onerant, suffugium hiemi et receptaculum frugibus, quia
rigorem frigorum eiusmodi locis molliunt, et qui quando
hostis advenit, aperta populatur, abdita autem et defossa aut
ignorantur aut eo ipso fallunt, quod quaerenda sunt. Tegu-
men omnibus sagum fibula aut, si desit, spina consertum: ce-
tera intecti totos dies iuxta focum atque ignem agunt
». Idem
paulo post: «Potui humor ex hordeo aut frumento, in quandam
similitudinem vini corruptus
».
<379> Noctem. Idem Tacitus de moribus
Germanorum: «Aleam, quod mirere, sobrii inter seria exer-
cent, tanta lucrandi perdendive temeritate, ut, cum omnia de-
fecerunt, extremo ac novissimo iactu de libertate et de corpore
contendant. Victus voluntariam servitutem adit: quamvis
iunior, quamvis robustior alligari se ac venire patitur. Ea est
in re prava pervicacia, ipsi fidem vocant. Servos condicionis


pagina successiva »
 
p. 176