BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 177

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

huius per commercia tradunt, ut se quoque pudore victoriae
exolvant
».
<381> Talis hyperboreo Septem subiecta trioni.
Quintilianus libro 8, 133.
<382> Riphaeo tunditur euro. Valerius
Probus: «Significat vento, non utique eo, qui ab ortu flat,
sed eo, quem aquilonem vocamus
». Proprie Riphaei sunt mon-
tes Scytiae.
Columella:
Post ubi Rhipheae torpentia frigora brumae.
<383> Pecudum. Idem de vestitu eorum: «Ge-
runt et ferarum pelles, proximi ripae neglegenter, ulteriores
exquisitius, ut quibus nullus per commercia cultus. Eligunt
feras et detracta velamina spargunt maculis pellibusque be-
luarum, quas exterior Oceanus atque ignotum mare gignit
».
Saetis. Rhenonibus.
<384> Si tibi. Columella libro 8: «Sequeris
autem novalia non solum herbida, sed quae plerumque vidua
sunt spinis; utamur enim saepius auctoritate divini carminis:
Si tibi etc. absint.
Quoniam ea res, ut ait idem, scabras oves reddit:
cum tonsis illoscus adhesit
sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres
;
tum etiam quotidie minuitur lana, quae quanto prolixior in
pecore concrescit, tanto magis obnoxium est rubis, quibus
velut hamis inuncata pascentum tergoribus avellitur. Molle
vero, pecus etiam velamen, quo protegitur, ammittit, atque
id non parvo sumptu reparatur
».


pagina successiva »
 
p. 177