BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 23

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

et iuvari agros, aliis rursus peruri et emaciari; stercorari lu-
pino, faba, vicia, ervilia, lenti, cicercula, piso. De lupino nihil
dubito atque etiam de pabulari vicia, si tamen eam viridem re-
sectam confestim aratrum subsequatur
».
<76> Sustuleris. Utitur hoc Varro in Re
rustica
et Varro: «Si prata, inquit, irrigua habebis, simul ac
fenum substuleris irrigare
».
<77> Urit. Columella libro 2°: «Lini se-
men, nisi magnus est eius in ea regione, quam colis, proventus
et pretium proritat, serendum non est; agris enim praecipue no-
xium est. Itaque pinguissimum locum et modice humidum po-
scit
».
Lini. Idem: «Ac de iis quoque legu-
minibus, quae velluntur, Tremellius obesse maxime ait solo
virus ciceris et lini, alteram quia sit salsae, alterum quia sit
fervidae naturae, quod etiam Virgilius significat dicendo:
Urit enim lini c<ampum> s<eges>, u<rit> a<venae>
u<runt> L<ethaeo> p<erfusa> p<apavera> s<omno>
».
Campum seges. Plinius libro 17, cap. 6.
Avenae. Cato: «Hordeum et fenum grae-
cum et ervum haec omnia segetem exugunt
». Idem: «Hor-
deum qui locus novus erit aut qui restibilis fieri poterit serito
».
<78> Lethaeo. «Lethaeum somnum dicit eo,
quod excutiat memoriam sopitis. Λήθη enim est oblivio.
Papaver autem, quod in segete nascitur, facit somnum
».
<79> Alternis. Varro De re rustica: «Illud
quoque multum interest, in rudi terra, an in ea seras, quae
quotannis obsita sit, quae vocatur restibilis, an in vervacto
quae interdum requierit
». Deinde: «Agrum alternis anni re-
linqui oportet aut paulo levioribus sationibus, id est quae mi-
nus sugunt terram
».


pagina successiva »
 
p. 23