BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 180

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<405> Spartae. Lacones.
Molossum. Idest Epiroticum.
<406> Pasce sero pingui. Varro: «Nec
non ita panem ordeaceum dandum, ut non potius eum in lacte
des intritum, quod eo consueti cibo uti a pecore non cito de-
sistunt
».
<408> Iberos. Valerius Probus: «Hispa-
nos, a flumine Ibero
».
<409> Onagros. «Onagri», ut Varro in
libro De re pecuaria scribit
, «sunt feri asini, quorum in Phrygia
et Lycaonia sunt greges multi. Ad seminationes onagrus ido-
neus, quod e fero fit mansuetus facile et e mansueto ferus num-
quam
».
<411> Apros. Varro de suibus sic ait: «Pro-
digunt in lutuosos limites ac lustra, ut volutentur in luto
».
<414> Disce et odoratam stabulis accendere cedrum.
Columella libro 8: «Nec tantum caeno aut
stercore, sed exitiosis quoque serpentibus tecta liberentur:
quod ut fiat:
Disce et etc. aut tecto adsuetus coluber.
Quare, ut idem iubet:
Cape saxa manu etc.
Vel ne istud cum periculo facere necesse sit, muliebris capillos,
aut cervina saepius ure cornua, quorum odor maxime non pa-
titur stabulis praedictam pestem consistere
».
Cedrum. Angelus: Nicander quidem scobem
cedri contra serpentes valere scribit. Plurimi autem eius inter-
pretum simpliciter pro cedri ligno capiunt. Iccirco autem ne-


pagina successiva »
 
p. 180