BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 181

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


que vermes fert cedrus, ut qui frigidi sunt. Vim enim desic-
candi habet, unde et ad cadaverum putredinem inhibendam
valet quod humorem ebibit. Unde et cadaverum animal qui-
dam eum vocarunt.
<415> Galbaneoque. «Medicamenti genus».
Valerius Probus.
Quamquam vero chalbanen vocat Nicander,
Dioscurides ait succum esse ferulae Syriacae. Theophra-
stus autem: βέλτιον ὀπόν.
Angelus: Nicander in libro Τῶν θηριακῶν
multa enumerat quae vim avertendi serpentes habent, ut cor-
nu cervi, lapidem ganiten, βλάχνον herbam, ῥίζαν λιβάνου,
μετὰ κάρδαμον καὶ κέρας ζορκῆ, μελανθή
herbam, thus,
asfaltum, petram Thracicam. Deinde chalbanum et cedron addit
his verbis:
Ναὶ μὴν καὶ βαρύοδμος ἐπὶ φλογὶ μοιρηθεῖσα
χαλβάνη ἄκνηστίς τε καὶ ἡ πριόνεσσι τομαίη
κέδρος, πουλυόδουσι καταψηχθεῖσα γενείοις,
ἐν φλογιῇ καπνηλὸν ἄγει καὶ φύξιμον ὀδμήν.

<425> Calabris in saltibus. Valerius Pro-
bus: «Calabria regio, in qua Brundisium est oppidum».
<434> Saevit agris asperque siti atque exterritus aestu.
Serpentes aestu saeviores sunt. Unde illud Ni-
candri:
Ἀλλ' ἤτοι θέρεος βλαβερὸν δάκος ἐξαλέασθαι
Πληιάδων φάσιας δεδοκημένον, αἵ θ' ὑπὸ Ταύρου
ἀλκαίην ψαίρουσαι ὀλίζωνες φορέονται·
ἢ ὅτε σὺν τέκνοισι θερειομένοισιν ἀβοσκὴς
φωλειοῦ λοχάδην ὑπὸ γωλεὰ διψὰς ἰαύῃ
etc.


pagina successiva »
 
p. 181