BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ammonius Hermiae - In quinque voces Porphyrii commentarii » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 183

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


Catulos. Plinius de araneis loquens: «la-
certarum
», inquit, «catulos venantur».
<439> Micat. Unde a Nicandro λιχμήρεος
dicitur.
<440> Morborum quoque te causas et signa docebo.
Varro: «Eius partes sunt tres. Nam animad-
vertendum, quae cuiusque morbi sit causa, quaeque signa cau-
sarum earum sint, et quae quemque morbum curatio sequi de-
beat. Fere morborum causae sunt, quod laborant propter aestus
aut propter frigora, nec non etiam propter nimium laborem
aut contrariam nullam excitationem, aut si, cum exercueris,
statim sine intervallo cibum aut potionem dederis
».
Κτηνοιατροὶ in Graecia medici pecorum
appellati, ut Varro ait.
<441> Turpis ovis temptat scabies ubi frigidus imber.
Cato: «Scabiem pecori et iumentis caveto:
id ex fame vel si impluit fieri solet
».
Columella libro 8: «Oves frequentius
quam ullum aliud animal infestantur scabie, quae fere nascitur,
sicut noster memorat poeta:
cum frigidus imber
a<ltius> ad v<ivum> p<ersedit> et h<orrida> c<ano>
b<ruma> g<elu>

vel post tonsuras, si remedium praedicti medicaminis non adhi-
beas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si ton-
sum gregem patiaris silvestribus rubis ac spinis sauciari, si
stabulo utaris, in quo mula aut equi aut asini steterunt; prae-
cipue tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabies facit
».
<445 sq.> Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri
perfundunt
. Cato marina aqua lavari oves
praecipit, et medicamentum diversum a Vergiliano concinnat,
ne oves scabrae fiant.


pagina successiva »
 
p. 183