Poliziano, Angelo
Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium
<449> Et spumas miscent argenti vivaque sulphura
.
Hic versus, ut ait Macrobius, inter eos est qui una
syllaba sunt longiusculi ut
arbutus horrida
et
quin protinus omnia
et
decoquit humorem
.
In antiquo item codice sic est scriptum.
<450> Pices. Varro: «Si qua in tonsura
plagam accepit, eum locum adlinunt pice liquida
».
Unguine. Cato: «In aeneum caldum un-
guem indito
». Idem: «Ita unguem caldum fundito
».
<451> Scyllamque. Valerius Probus: «Scylla
bulbi genus, ex quo inficitur acetum, quod scyllites dicitur.
Helleborum genus medicamenti venenati, quod interdum mor-
tiferum est
».
<453> Quam. Columella libro 8: «Sed
Georgicum carmen affirmat nullam esse praestantiorem me-
dicinam,
quam si quis ferro potuit rescindere summum
ulceris os: alitur vitium, vivitque tegendo
.
Itaque reserandum est et ulcera medicamentis curandum. Su-
biicit deinde aeque prudenter, febricitantibus ovibus de talo
vel inter duas ungulas sanguinem mitti oportet: nam plurimum
id quidem:
Profuit in<censos> ae<stus> etc. venam
pagina successiva »
p. 184