BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tommaso d'Aquino - In primum Sententiarum Petri Lombardi » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 185

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium

Nos etiam sub oculis de auribus sanguinem detrahimus».
<457> Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa.
Varro: «Signa autem sunt, ut eorum qui sine
labore febrem habent adapertum in humido spiritu crebro et
corpore calido
». Et paulo post addit: «Demittitur sanguis
maxime a capite
».
<461> Bysaltae. Valerius Probus: «G<ens> Thra-
cum
».
Gelonus. Valerius Probus: «G<ens> est Scy-
thiae et utrique a regionibus dicti
».
<463> Et lac. Columella libro 8, cum de
lacte ovium agat, ita scribit: «Quibusdam vero nationibus
frumenti expertibus victum commodat, ex quo Nomadum Ge-
tarumque plurimi γαλακτοπόται dicuntur
».
<475> Timavi. Valerius Probus: «Iapidia
regio est Histriae
».
<478> Hic quondam morbo cabli miseranda cohorta
est
. Macrobius: «Ipsius vero pestilentiae, quae
est in tertio Georgicorum, color totus et liniamenta pene
omnia tracta sunt de descriptione pestilentiae quae est in sexto
Lucretii. Nam Virgiliana incipit:
Hic quondam etc.
Lucretii vero sic incipit:
haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
finibus in Cecropis funestos reddidit agros
vastavitque vias, exhausit civibus urbem.

Sed quatenus totum locum utriusque ponere satis longum est,
excerpam aliqua ex quibus similitudo geminae descriptionis
appareat
».
<482> Macrobius: «Pathos a loco».


pagina successiva »
 
p. 185