BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De sensu et sensibilibus » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 186

Poliziano, Angelo

Angeli Politiani in Georgica Vergilii commentarium


<485> Minutatim. «Ut minutatim assue-
faciant
». Varro. Idem: «Sed minutatim disuefiunt».
<498 sq.> Labitur infelix studiorum atque immemor her-
bae victor equus
. Macrobius: «Est et in descrip-
tione langoris habitus, ut est tota descriptio pestilentiae apud
Thucididem, et:
Lab<itur> in<felix> etc.
».
Pathos ab habitu.
<501> Sudor et ille quidem morituris frigidus.
Columella libro 2° De re rustica: «Boves cum ab opere
disiunxerit, substrictos confricet, manibusque comprimat dor-
sum et pellem revellat nec patiatur corpori adhaerere, quia et
genus morbi maxime est armentis noxium
». Idem in septimo:
«Est et infesta pestis bubulo pecori, coriaginem rustici appel-
lant, cum pellis ita tergori adhaeret, ut apprehensa manibus
deduci a costis non possit
».
<503> Haec ante exitium primis dant signa diebus.
Macrobius: «Lucretius:
Multaque praeterea mortis tunc signa dabantur:
perturbati animi, mors in maerore metuque
triste supercilium, furiosus vultus et acer,
sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
creber spiritus, aut ingens raroque cohortus
sudorisque madens per collum splendidus humor,
tenuia sputa, minuta, croci contacta colore
salsaque per fauces raucas vix edita tussis
».
<505 sq.> Tum vero ardentes oculi atque attractus ab
alto spiritus
. Macrobius: «Lucretius:
principio caput incensum fervore gerebat,
et duplices oculos suffusa luce rubentes.
Sudabant etiam fauces intrinsecus atrae


pagina successiva »
 
p. 186